Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ubi multo cruore sanctorum dogmata constituta? ubi doctorum ueterum fidelis auctoritas? ubi illa religiosarum mentium stupenda patientia, propriis bonis contenta nudari, ne de spe aeternae hereditatis excideret, quasuis ambiens passiones, ne incorruptibilis illius boni iudicaretur indigna?

nam nulla maiora documenta sunt fidei quam ubi temporis ratio suadet uitam subdere passioni, et ideo, qui pro ea periculum persecutionis subire meruerit, dignum se caelesti ostendit esse militia. Christus nos pio sanguinis sui pretio comparauit gratiae libertate concessa nihil inuenientibus humanis operibus, quod dignum pro tanta mercede tribuerent, atque ideo, ubi religionis iniuria est, amorem fidei omnem transcendere oportet affectum.

unusquisque ergo exilia et peregrinationes tamquam domum patriamque respiciat, ne desideriis retentus humanis Christi societate priuetur. ecce tempus, quo repetit fides [*](1 cetera B 2 substitit B nouis pa: nobis VBty 4 indicatur B 5 huiusmodi V<\\: in huiusmodi B impietatem BI}: impietate V, impietates Bar. semper uenire VI}: peruenire B, superuenire Bar. 8 pacienter fidelium trsp. B 9 morem B proponat B 10 reuerenda B 13 contempta V nunari B 14 exciderit B, excidere 4» ambiens passiones YcL: ambiit passionibus B 15 nam B\'ł: iam V maiora \'f: maiorum B, malorum V 16 ubi n,}: bi ex ui corr. V 17 subdere VI}: reddire R psecutionis B 18 obire «{/ caelesti.. militia scrtpsi: caelesti .. militiae VB, caelesti .. militem J/, caelestis .. militiae o 19 uos ψ sanguine B eui Bty: om. V 20 inuenienientibus B 21 tribueret I}, retinueret B 22 omnen B effectum B 24 que om. \'ł 25 prouocetur B )

491
milites suos et inclamat ad defensionem sui feruorem gratiae consecutos! fidem ipsam dicere iudicemus \'ecce tempus optabile, ecce fructuum congregatio desiderata fidelium, ut paruis passionibus munera magna compensent!

\' pluribus caritatem uestram pro dispensatione nobis credita cuperemus hortari: sed quid opus nostrae uocis stimulis, ubi ad tolerandas pro Christo magnanimiter passiones apostolicis et patrum docemur exemplis, quae per damna humanarum rerum caelestium nobis ostenderunt augmenta uirtutum?