Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sunt Antiochiae mala, UDI per alterius Petri nefanda ludibria reuerendum sacerdotii nomen inrisum est. quis Apamiae et Tyri gemitus tragicis criminibus comparandos, uel si solis uacet, digna possit lamentatione deflere? quid Acacium?

qui quasi bonis suis fascino quodam grauatis, quae Basilisco imperante praemiserat, nouo exemplo poenae deprehensus est aduersum se ipsum dicens ipse sententiam, illos mutata uoluntate defendens, quos prius gloriosum putauit addicere, et laborans sociare fidelibus, quos dudum haereticos manifestae praeuaricationis ostenderat: propter quos maxime fugiendos et designatorum superius damnato agmini coaequandos illa, propter quae fidelis probatus est esse, dissoluens et permixtus his, per quae ecclesiae laesio generalis euenit.

aduersum hos si patrum dogmata ratio suadet esse seruanda, cogitate, si possunt maiore transgressione calcari quam nunc per eos, qui in partibus uestris Eutychetis dogmata recidiua resuscitant. si uero tamquam infirme constitutae sententiae sine periculo [*]( 1 ad criperuasionis B ipsium nimpe B 2 Jamnationis B 4 notum 6: notam V, uotum B fecerunt Y\'f: fuerant B 6 proprii VB\'I: i praedicto Bar. 7 innouit B 8 antioce B 9 pferendum V et Tyri Barethyrii \'h tyri VB 10 genitua B tragoecis V crimibus B 11 possit Bty-. posset V 12 grauatus B balisco B 13 pęne V, pene B 14 mutata B$\\ mutua Y 16 heriticos B manifestae <1: manifeste V, manifestos B 17 maximae B 17 sq. fugiendus et designato superius damnatorum agmini coaequandus I} 18 superiorius V coaequando B 19 filis B 20 aduenit B aduersum B\'f: aduersus V 21 suadit B 23 uestris V$: nostris B eutichetis B. Eutyches 6 recitiua suscitant B 24 infirme Car.: infirmę V, infirmae B<b constitutae (constitute B) sententiae B\'}: constituta sententia V ) [*]( XXXV. ) [*]( 32 )

490
negleguntur, citra ullum robur credulitatis nostrae summa subsistit semper succedentibus nonis uetera constituta soluentibus.

quando enim paternarum regularum despiciuntur inuenta nec eorum, quae bene instituta sunt, firmitas uindicatur, huiusmodi impietatem necesse est fidei semper uenire. nam ubi facilis dissolutio est rationabilis constituti, ibi omnis sanctitatis forma corrumpitur, Christus impetitur et (quis hoc fidelium patienter accipiat?) instituta patrum reuerenda calcantur. et (quis non uitae mortem iusta electione praeponat?) ubi catholicae fidei adoranda reuerentia?