Technopaegnion

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

UT in vetere proverbio est sequitur vara vibiam, similium nugarum subtexo nequitiam, et hi versiculi

v.1.p.292
monosyllabis terminantur, exordio tamen libero, quamquam fine legitimo. set laboravi, ut quantum eius possent aput aures indulgentissimas, absurda concinerent, insulsa resiperent, hiulca congruerent; denique haberent et amara dulcedinem et inepta venerem et aspera lenitatem, quae quidem omnia, quoniam insuavis materia devenustat, lectio benigna conciliet. tu quoque mihi tua crede securior, quippe meliora, ut, quod per adagionem coepimus, proverbio finiamus et mutuum muli scalpant.

  1. AEMULA dis, naturae imitatrix, omniparens ars,
  2. Pacato ut studeat ludus meus, esto operi dux.
  3. arta, inamoena licet nec congrua carminibus lex,
  4. iudice sub tanto fandi tamen accipiet ius.
  5. quippe et ridiculis data gloria, ni prohibet fors.
  1. INDICAT in pueris septennia prima novus dens,
  2. pubentes annos robustior anticipat vox.
  3. invicta et ventis et solibus est hominum frons,
  4. ecdurum nervi cum viscere consociant os.
  5. palpitat inrequies, vegetum, teres, acre, calens cor,
  6. v.1.p.294
  7. unde vigent sensus, dominatrix quos vegetat mens,
  8. atque in verba refert modulata lege loquax os.
  9. quam validum est, hominis quota portio, caeruleum fel!
  10. quam tenue et molem quantam fert corpoream crus!
  11. pondere sub quanto nostrum moderatur iter pes!