Technopaegnion

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. RES hominum fragiles alit et regit et perimit Fors
  2. Fors dubia aeternumque labans: quam blanda fovet Spes
  3. Spes nullo finita aevo: cui terminus est Mors
  4. Mors avida, inferna mergit caligine quam nox
  5. nox obitura vicem, remeaverit aurea cum lux
  6. lux dono concessa deum, cui praevius est Sol
  7. Sol, cui nec furto in Veneris latet armipotens Mars
  8. Mars nullo de patre satus, quem Thraessa colit gens
  9. gens infrena virum, quibus in scelus omne ruit fas fas
  10. hominem mactare sacris: ferus iste loci mos
  11. mos ferus audacis populi, quem nulla tenet lex
  12. lex naturali quam condidit inperio ius
  13. ius genitum pietate hominum, ius certa dei mens
  14. mens, quae caelesti sensu rigat emeritum COR
  15. COR vegetum mundi instar habens, animae vigor et vis:
  16. vis tamen hic nulla est: tantum est iocus et nihili res.