Praefatiunculae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. PECTORIS ut nostri sedem colis, alme Syagri,
  2. communemque habitas alter ego Ausonium:
  3. sic etiam nostro praefatus habebere libro,
  4. differat ut nihilo, sit tuus anne meus.

Theodosius Augustus Ausonio parenti salutem. Amor meus qui in te est et admiratio ingenii atque eruditionis tuae, quae multo maxima sunt, fecit, parens iucundissime, ut morem principibus aliis solitum sequestrarem familiaremque sermonem autographum ad te transmitterem, postulans pro iure non equidem regio, sed illius privatae inter nos caritatis, ne fraudari me scriptorum tuorum lectione patiaris, quae olim mihi cognita et iam per tempus oblita rursum desidero, non solum ut, quae sunt nota, recolantur, sed etiam ut ea, quae fama celebri adiecta memorantur, accipiam, quae tu de promptuario scriniorum tuorum, qui me amas, libens imperties, secutus exempla auctorum optimorum, quibus par esse meruisti: qui Octaviano Augusto rerum potienti certatim opera sua tradebant, nullo fine in eius honorem multa condentes. qui illos haut sciam an aequaliter atque ego te admiratus sit, certe non amplius diligebat, vale parens.

v.1.p.8
  1. agricolam si flava Ceres dare semina terrae,
  2. Gradivus iubeat si capere arma ducem,
  3. solvere de portu classem Neptunus inermem:
  4. fidere tam fas est, quam dubitare nefas,
  5. insanum quamvis hiemet mare crudaque tellus
  6. seminibus, bello nec satis apta manus,
  7. nil dubites auctore bono. mortalia quaerunt
  8. consilium, certus iussa capesse dei.
  9. scribere me Augustus iubet et mea carmina poscit
  10. paene rogans: blando vis latet imperio.
  11. non habeo ingenium, Caesar sed iussit: habebo.
  12. cur me posse negem, posse quod ille putat?
  13. invalidas vires ipse excitat et iuvat idem,
  14. qui iubet: obsequium sufficit esse meum.
  15. v.1.p.10
  16. non tutum renuisse deo. laudata pudoris