Praefatiunculae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- sed quo nostrates, Aquitanica nomina, multos
- conlatus, set non subditus, adspicerem.
- Exactisque dehinc per trina decennia fastis
- deserui doctor municipalem operam,
- aurea et Augusti palatia iussus adire
- Augustam subolem grammaticus docui,
- mox etiam rhetor, nec enim fiducia nobis
- vana aut non solidi gloria iudicii,
- cedo tamen fuerint fama potiore magistri,
- dum nulli fuerit discipulus melior.
- Alcides Atlantis et Aeacides Chironis,
- paene Iove iste satus, filius ille Iovis,
- Thessaliam Thebasque suos habuere penates:
- at meus hic toto regnat in orbe suo.
- cuius ego comes et quaestor et, culmen honorum,
- praefectus Gallis et Libyae et Latio
- et, prior indeptus fasces Latiamque curulem,
- consul, collega posteriore, fui.
- Hic ergo Ausonius: sed tu ne temne, quod ultro
- patronum nostris te paro carminibus.
v.1.p.6