Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. non ego opes cassas et inania gaudia plango,
  2. sed iuvenis iuveni quod mihi rapta viro.
  3. laeta, pudica, gravis, genus inclita et inclita forma,
  4. et dolor atque decus coniugis Ausonii,
  5. quae modo septenos quater inpletura Decembres
  6. liquisti natos, pignera nostra, duos.
  7. illa favore dei, sicut tua vota fuerunt,
  8. florent, optatis adcumulata bonis,
  9. et precor, ut vigeant tandemque superstite utroque
  10. nuntiet hoc cineri nostra favilla tuo.
  1. NON ego te infletum memori fraudabo querella,
  2. primus, nate, meo nomine dicte puer:
  3. murmura quem primis meditantem absolvere verbis
  4. indolis et plenae, planximus exequiis.[*]()
  5. tu gremio in proavi funus commune Iocatus,
  6. invidiam tumuli ne paterere tui.