Parentalia
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- TU quoque maturos, puer inmature, dolores
- interrupisti luctus acerbus avi,
- Pastor care nepos, spes cuius certa fuisses, [*]()
- Hesperii patris tertia progenies,
- nomen, quod casus dederat (quia fistula primum
- pastorale melos concinuit genito),
- sero intellectum vitae brevis argumentum:
- spiritus adflatis quod fugit e calamis,
- occidis emissae percussus pondere testae,
- abiecit tecto quam manus artificis.
- non fuit artificis manus haec: manus illa cruenti
- certa fuit fati suppositura reum.
- heu, quae vota mihi, quae rumpis gaudia. Pastor!
- illa meum petiit tegula missa caput,
- dignior o, nostrae gemeres qui fata senectae
- et quererere meas maestus ad exequias!