Parentalia
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- TUQUE gradu generis matertera, sed vice matris
- adfectu nati commemoranda pio,
- Aemilia, in cunis Hilari cognomen adepta,
- quod laeta et pueri comis ad effigiem,
- reddebas verum non dissimulanter ephebum,
- more virum medicis artibus experiens,
- feminei sexus odium tibi semper et inde
- crevit devotae virginitatis amor.
- quae tibi septenos novies est culta per annos
- quique aevi finis, ipse pudicitiae.
- haec, quia uti mater monitis et amore fovebas,
- supremis reddo filius exequiis.
v.1.p.68