Parentalia
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- AEMILIAM nunc fare aviam, pia cura nepotis,
- coniunx praedicto quae fuit Arborio.
- nomen huic ioculare datum, cute fusca quod olim
- aequales inter Maura vocata fuit.
- sed non atra animo, qui clarior esset olore
- et non calcata qui nive candidior.
- et non deliciis ignoscere prompta pudendis
- ad perpendiculum seque suosque habuit,
- haec me praereptum cunis et ab ubere matris
- blanda sub austeris inbuit inperiis.
- tranquillos aviae cineres praestate, quieti
- aeternum manes, si pia verba loquor.