Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. te sibi Palladiae antetulit toga docta Tolosae,
  2. te Narbonensis Gallia praeposuit,
  3. ornasti cuius Latio sermone tribunal
  4. et fora Hiberorum quaeque Novem populis,
  5. hinc tenus Europam fama crescente petito
  6. Constantinopolis rhetore te viguit,
  7. tu per mille modos, per mille oracula fandi
  8. doctus, facundus, tu celer, atque memor,
  9. tu, postquam primis placui tibi traditus annis,
  10. dixisti nato me satis esse tibi. me tibi,
  11. me patribus clarum decus esse professus
  12. dictasti fatis verba notanda meis.
  13. Ergo vale Elysiam sortitus, avuncule, sedem:
  14. haec tibi de Musis carmina libo tuis.
  1. OFFICIOSA pium ne desere, pagina, munus:
  2. maternum post hos commemoremus avum
  3. Arborium, Haeduico ductum de stemmate nomen,
  4. conplexum multas nobilitate domus,