Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. NEC iam tu, matris spes unica, ephebe Talisi,
  2. consobrine meus, inmemoratus eris,
  3. ereptus primis aevi florentis in annis,
  4. iam tamen et coniunx, iam properate pater,
  5. festinasse putes fatum, ne funus acerbum
  6. diceret hoc genitor tam cito factus avus.
  1. NOTITIA exilis nobis, Attusia, tecum,
  2. cumque tuo plane coniuge nulla fuit.
  3. verum tu nostrae soror es germana Sabinae,
  4. adfinis quoque tu, Regule, nomen habes,
  5. sortitos igitur tam cara vocabula nobis
  6. stringamus maesti carminis obsequio,
  7. quamvis Santonica procul in tellure iacentes
  8. pervenit ad manes exequialis honor.