Parentalia
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- TUQUE Pudentillam verbis adfare supremis,
- quae famae curam, quae probitatis habes,
- nobilis haec, frugi, proba, laeta, pudica, decora,
- coniugium Sancti iugiter haec habuit.
- inviolata tuens castae praeconia vitae
- rexit opes proprias otia agente viro:
- non ideo exprobrans aut fronte obducta marito,
- quod gereret totam femina sola domum.
- heu nimium iuvenis, sed laeta superstate nato
- atque viro, patiens fata suprema obiit:
- unanimis nostrae et quondam germana Sabinae
- et mihi inoffenso nomine dicta soror.
- nunc etiam manes placidos pia cura retractat
- atque Pundentillam fantis honore colit.
v.1.p.84