Parentalia

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. nomen, quod casus dederat (quia fistula primum
  2. pastorale melos concinuit genito),
  3. sero intellectum vitae brevis argumentum:
  4. spiritus adflatis quod fugit e calamis,
  5. occidis emissae percussus pondere testae,
  6. abiecit tecto quam manus artificis.
  7. non fuit artificis manus haec: manus illa cruenti
  8. certa fuit fati suppositura reum.
  9. heu, quae vota mihi, quae rumpis gaudia. Pastor!
  10. illa meum petiit tegula missa caput,
  11. dignior o, nostrae gemeres qui fata senectae
  12. et quererere meas maestus ad exequias!