Griphus Ternarii Numeri
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- Ter bibe vel totiens ternos: sic mystica lex est,
- vel tria potanti vel ter tria multiplicanti,
- inparibus novies ternis contexere coebum .
- Iuris idem tribus est, quod ter tribus: omnia in istis;
- forma hominis coepti plenique exactio partus
- quique novem novies fati tenet ultima finis,
- tris Ope progeniti fratres, tris ordine partae,
- Vesta, Ceres et Iuno, secus muliebre, sorores.
- inde trisulca Iovis sunt fulmina, Cerberus inde,
- inde tridens triplexque Helenae cum fratribus ovum.
- ter nova Nestoreos implevit purpura fusos
- et totiens trino cornix vivacior. aevo.
- quam novies terni glomerantem saecula tractus
- vincunt aeripedes ter temo Nestore cervi,
- tris quorum aetates superat Phoebeius oscen,
- quem novies senior Gangeticus anteit ales,
- ales cinnameo radiatus tempora nido.
- Tergemina est Hecate, tria virginis ora Dianae;
- tris Charites, tria Fata, triplex vox, trina elementa,
- tris in Trinacria Siredones; omnia terna:
v.1.p.360