Griphus Ternarii Numeri
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
Latebat inter nugas meas libellus ignobilis; utinamque latuisset neque indicio suo tamquam sorex periret, hunc ego cum velut gallinaceus Euclionis situ chartei pulveris eruissem, excussum relegi atque ut avidus faenerator inprobum nummum malui occupare quam condere, dein cogitans mecum, non illud Catullianum,
cui dono lepidum novum libellum,set ἀμουσότερον et verius:
cui dono inlepidum, rudem libellum,non diu quaesivi, tu enim occurristi, quem ego, si mihi potestas sit ex omnibus deligendi, unum semper elegerim. misi itaque ad te haec frivola gerris Siculis vaniora, ut, cum agis nihil, haec legas et, ne nihil
Neque me fallit fore aliquem, qui hunc iocum nostrum acutis naribus et caperrata fronte condemnet negetque me omnia, quae ad ternarium et novenarium numeros pertinent, attigisse. quem ego verum dicere fatebor, iuste, negabo, quippe si bonus est, quae omisi, non oblita mihi, sed praeterita existimet, dehinc qualiscumque est, cogitet secum, quam multa de his non repperisset, si ipse quaesisset, sciat etiam me neque omnibus erutis usum et quibusdam oblatis abusum. quam multa enim de ternario sciens nec-lego! tempora et personas, genera et gradus, novem naturalia metra cum trimetris, totam grammaticam et musicam librosque medicinae, ter maximum Hermen et amatorem primum philosophiae Varronisque numeros et quidquid profanum vulgus ignorat. Postremo, quod facile est, cum ipse multa invenerit,
Quod si alicui et obscurus videbor, aput eum me sic tuebere: primum eiusmodi epyllia, nisi vel obscura sint, nihil futura; deinde numerorum naturam non esse scirpum, ut sine nodo sint: postremo si etiam tibi obscurus fuero, cui nihil neque non lectum est neque non intellectum, tum vero ego beatus, quod adfectavi, adsequar, me ut requiras, me ut desideres, de me cogites. vale.