Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- Burdigalam et piceos malis describere Boios?
- cumque Maroialicis tua prodigis otia thermis
- inter et umbrosos donas tibi vivere lucos,
- laeta locis et mira colens habitacula tectis:
- nigrantesne casas et texta mapalia culmo
- dignaque pellitis habitas deserta Bigerris?
- quique superba tuae contemnis moenia Romae
- consul, arenosas non dedignare Vasatas?
- vel quia Pictonicis tibi fertile rus viret arvis,
- Raraunum Ausonias heu devenisse curules
- conquerar, et trabeam veteri sordescere fano;
- quae tamen augusta Latiaris in urbe Quirini
- Caesareas inter parili titulo palmatas
- fulget inadtrito longum venerabilis auro,
- florentem retinens meriti vivacis honorem.
- aut eum Lucani retinens culmine fundi,
- aemula Romuleis habitans fastigia tectis,
- materiam praebente loco, qui proxima signat,
- in Condatino dicetis degere vieo?
- Multa iocis pateant, liceat quoque ludere fictis;
v.2.p.142