Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- Nam quod in cversis habitacula ponis Hibera
- urbibus et deserta tuo legis oppida versu
- montanamque milli Calagorrim et Birbilim acutis
- pendentem scopulis eodemque iacentis Hilerdac
- exprobras, velut his habitem laris exul et urbis
- extra hominum tecta atque vias; — an credis Hiberae
- has telluris opes, Hispani nescius orbis,
- quo gravis ille poli sub pondere constitit Atlans,
- ultima nunc eius mons portio metaque terrae,
- discludit bimarem celso qui vertice Calpen?
- Birbilis huic tantum, Calagorris, Hilerda notantur,
- Caesarea est Augusta cui, Barcinus amoena
- et capite insigni despectans Tarraco pontum?
- Quid numerem egregias terris et moenibus urbes,
- quas geminum felix Hispania tendit in aequor,
- qua Betis Oceanum Tyrrhenumque auget Hiberus,
- lataque distantis pelagi divortia conplet,
- orbe suo finem ponens in limite mundi?
- anne tibi, o domine inlustris, si scribere sit mens,
- qua regione habites, placeat reticere nitentem
v.2.p.140