Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- At mihi, non eadem cui gloria, cur eadem sit
- fama? fides voti par est, sed amoena colenti,
- nunc etiam et blanda posito locupletis in acta
- litoris, unde haec iam tam festinata locorum
- invidia est? utinam iustus me carpere livor
- incipiat: Christi sub nomine probra placebunt,
- non patitur tenerum mens numine firma pudorem,
- et laus hic contempta redit mihi iudice Christo.
- Ne me igitur, venerande parens, his ut male versum
- increpites studiis neque me vel coniuge carpas
- vel mentis vitio: non anxia Bellerophontis
- mens est nec Tanaquil mihi, sed Lucretia coniunx,
- nec mihi nunc patrii est, ut visa, oblivio caeli,
- qui summum suspecto patrem, quem qui colit unum,
- hic vere memor est caeli, crede ergo, pater, nos
- nec caeli inmemores nec vivere mentis egentes,
- humanisque agitare locis, studia ipsa piorum
- testantur mores hominum; nec enim impia summum
- gens poterit novisse deum: sint multa locorum,
- multa hominum studiis inculta, expertia legum,
v.2.p.138