Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- qui Christum sumpsere animis, agitare frequentant,
- non inopes animi neque de feritate legentes
- desertis habitare locis; sed in ardua versi
- sidera spectantesque deum verique profunda
- perspicere intenti de vanis libera curis
- otia amant strepitumque fori rerumque tumultus
- cunctaque divinis inimica negotia donis,
- et Christi imperiis et amore salutis, abhorrent
- speque fideque deum sponsa mercede sequuntur,
- quam referet certus non desperantibus auctor,
- si modo non vincant vacuis praesentia rebus,
- quaeque videt spernat, quae non videt ut mereatur
- secreta ignitus penetrans caelestia sensus.
- namque caduca patent nostris, aeterna negantur
- visibus; et nunc spe sequimur,quod mente videmus,
- spernentes varias, rerum spectacula, formas
- et male corporeos bona sollicitantia visus.
- attamen haec sedisse illis sententia visa est,
- tota quibus iam lux patuit verique bonique,
- venturi aeternum saecli et praesentis inane.
v.2.p.136