Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- qui trifido igne micat nec inania murmura miscet
- quique satis caelo soles largitur et imbres,
- qui super omne, quod est, vel in omni totus ubique,
- omnibus infuso rebus regit omnia Christo:
- quo mentes tenet atque movet, quo tempora nostra
- et loca disponit, quod si contraria votis
- constituat nostri, prece deflectendus in illa est,
- quae volumus. quid me accusas? si displicet actus
- quem gero agente deo, prius est: fiat reus auctor,
- cui placet aut formare meos aut vertere sensus.
- nam mea si reputes, quae pristina, quae tibi nota.
- sponte fatebor eum modo me non esse, sub illo
- tempore qui fuerim, quo non perversus habebar
- et perversus eram falsi caligine cernens,
- stulta dei sapiens et mortis pabula vivens.
- quo magis ignosci mihi fas, quia promptius ex hoc
- agnosci datur a summo genitore novari,
- quod non more meo geritur: non, arbitror, istic
- confessus dicar mutatae in prava notandum
- errorem mentis, quoniam sim sponte professus