Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- ignosce amanti, si geram quod expedit;
- gratare, si vivam, ut libet. Ausonio Paulinus
- defore me patriis tota trieteride terris
- atque alium legisse vagis erroribus orbem,
- culta prius vestrae oblitum consortia vitae,
- increpitas sanctis mota pietate querellis.
- amplector patrio venerandos pectore motus
- et mihi gratandas salvis adfectibus iras.
- set reditum inde meum, genitor, te poscere mallem,
- unde dari possit, revocandum me tibi credam,
- cum steriles fundas non ad divina precatus,
- Castalidis supplex averso numine Musis?
- non his numinibus tibi me patriaeque reduces.
- surda vocas et nulla rogas (levis hoc feret aura,
- quod datur in nihilum) sine numine nomina Musas.
- inrita ventosae rapiunt haec vota procellae,
- quae non missa deo vacuis in nubibus haerent
- nec penetrant superi stelantem regis in aulam.
- Si tibi eum mei reditus, illum adspice et ora,
- qui tonitru summi quatit ignea culmina caeli,
v.2.p.132