Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. te belli sedem repetat Sertorius exul.
  2. ergo meum patriaeque decus columenque senati
  3. Birbilis aut haerens scopulis Calagorris habebit,
  4. aut quae deiectis iuga per seruposa ruinis
  5. arida torrentem Sicorim despectat Hilerda?
  6. hic trabeam, Pauline, tuam Latiamque curulem
  7. constituis, patriosque istic sepelibis honores?
  8. Quis tamen iste tibi tam longa silentia suasit
  9. v.2.p.118
  10. impius? ut nullos hie vocem vertat in usus,
  11. gaudia non illum vegetent, non dulcia vatum
  12. carmina, non blandae modulatio flexa querellae,
  13. non fera, non illum peeudes, non mulceat ales,
  14. non quae pastorum nemoralibus abdita lueis
  15. solatur nostras Eeho resecuta loquellas.
  16. tristis, egens deserta eolat tacitusque pererret
  17. Alpinis conexa iugis, eeu dicitur olim
  18. mentis inops coetus hominum et vestigia vitans
  19. avia perlustrasse vagus loca Bellerophontes.
  20. Haec preeor, hanc vocem, Boeotia numina M usae,
  21. accipite et Latiis vatem revocate eamenis.