Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- Est, respondebat, vel Non. o certa loquendi
- regula! nam brevius nihil est et plenius istis,
- quae firmata probant aut infirmata relidunt.
- nemo silens placuit, multi brevitate loquendi.
- Verum ego quo stulte dudum spatiosa locutus
- provehor? ut diversa sibi vicinaque culpa est!
- multa loquens et cuncta silens non ambo placemus.
- nec possum reticere, iugum quod libera numquam
- fert pietas nec amat blandis postponere verum,
- vertisti, Pauline, tuos dulcissime mores?
- Vasconis hoc saltus et ninguida Pyrenaei
- hospitia et nostri facit hoc oblivio caeli?
- inprecer ex merito quid non tibi, Hiberia tellus!
- te populent Poeni, te perfidus Hannibal urat,
- te belli sedem repetat Sertorius exul.
- ergo meum patriaeque decus columenque senati
- Birbilis aut haerens scopulis Calagorris habebit,
- aut quae deiectis iuga per seruposa ruinis
- arida torrentem Sicorim despectat Hilerda?
- hic trabeam, Pauline, tuam Latiamque curulem