Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- icta pedum, tentis reboant cava tympana tergis;
- Isiacos agitant Mareotica sistra tumultus
- nec Dodonaci cessat tinnitus aeni,
- in numerum quotiens radiis ferientibus ictae
- respondent dociles modulato verbere pelves.
- Tu velut Oebaliis habites taciturnus Amyclis
- aut tua Sigalion Aegyptius oscula signet,
- obnixum, Pauline, taces, agnosco pudorem,
- quod vitium fovet ipsa suum cessatio iugis,
- dumque pudet tacuisse diu, placet officiorum
- non servare vices; et amant longa otia culpam,
- quis prohibet Salve atque Vale brevitate parata
- scribere felicesque notas mandare libellis?
- non ego, longinquos ut texat pagina versus,
- postulo multiplicique oneret sermone tabellas.
- una fuit tantum, qua respondere Lacones
- littera, et irato regi placuere negantes,
- est etenim comis brevitas: sic fama renatum
- Pythagoram docuisse refert, cum multa loquaces
- ambiguis sererent verbis, contra omnia solum
v.2.p.116