Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. transierant Idus, medius suprema December
  2. tempora venturo properabat iungere Iano;
  3. et nonas decimas ab se Nox longa Kalendas
  4. iugiter acciri celebranda ad festa iubebat.
  5. Nescis, puto, quid velim tot versibus dicere, medius fidius neque ego bene intellego: tamen suspieor. iam prima nox erat ante diem nonum decimum kal. Iam, eum redditae sunt mihi litterae tuae oppido quam litteratae. his longe iucundissimum poema subdideras, quod de tribus Suetonii libris, quos ille de regibus dedit, in epitomen coegisti tanta elegantia, solus ut mihi videare adsecutus, quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non esset, in his versibus ego ista collegi:

  6. Europamque Asiamque duo vel maxima terrae
  7. membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit
  8. Europae adiunctam, possit cum tertia dici,
  9. regnatas multis, quos fama oblitterat et quos
  10. barbara Romanae non tradunt nomina linguae —
  11. Illibanum Numidamque Avelim Parthumque Vononem
  12. et Cara num, Pellaea dedit qui nomina regum,
  13. v.2.p.84
  14. quique magos docuit mysteria vana Nechepsos
  15. et qui regnavit sine nomine moxque Sesostris ---
  16. Haec tu quam perite et concinne, quam modulate et dulciter, ita iuxta naturam Romanorum accentuum enuntiasti, ut tamen veris et primigenis vocibus sua fastigia non perirent, iam quid de eloquentia dicam? liquido adinrare possum nullum tibi ad poeti eam facundiam Romanae iuventutis aequari: certe ita mihi videri, si erro, pater sum, fer me et noli exigere iudicium obstante pietate, verum ego cum pie diligam, sineere et severe iudieo. adfice me, oro, tali munere frequenter, quo et oblector et honoror. accessit tibi ad artem poetieam mellea adulatio, quid enim aliud agunt: