Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. Audax Icario qui fecit nomina ponto
  2. et qui Chalcidicas moderate enavit ad arces,
  3. nisi ut tu vegetam et sublimem alacritatem tuam temeritatem voces, me vero, et consultum et quem filius debeat imitari, salutari prudentia praeditum dicas? quod equidem contra est. nam tu summa sic adpetis, ut non decidas: senectus mea satis habet, si consistat. haec ad te breviter et illico vesperis illius secuto mane dictavi; ita enim tabellarius tuus, ut epistulam

    v.2.p.86
    referret, instabat, nam si mihi otium fuerit, oblectabile negotium erit ad te prolixius delirare, te ut eliciam, mihi ut satisfaciam. vale.

  1. PAULINO Ausonius, metrum sic suasit, ut esses
  2. tu prior et nomen praegrederere meum,
  3. quamquam et fastorum titulo prior et tua Romae
  4. praecessit nostrum sella curulis ebur,
  5. et, quae iamdudum tibi palma poetica pollet,
  6. lemnisco ornata est, quo mea palma caret,
  7. longaevae tantum superamus honore senectae.
  8. quid refert? cornix non ideo ante evenum;
  9. nec quia mille annos vivit Gangeticus ales,
  10. vincit centum oculos, regie pavo, tuos.
  11. ccdimus ingenio, quantum praccedimus aevo;
  12. adsurgit Musae nostra Camena tuae.