Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- et placuisse reor geminis aetatibus, ut se
- non festinato tempore utraque daret,
- leniter haec flueret, haec non properata veniret,
- maturam frugem flore manente ferens,
- annos me nescire tuos, pater optime, testor
- totque putare tuos, quot reor esse meos.
- nesciat hos natus, numeret properantior heres,
- testamenta magis quam pia vota fovens
- exemploque docens pravo iuvenescere natos,
- ut nolint patres se quoque habere senes.
- verum ego primaevo genitus genitore fatebor
- subparis haec aevi tempora grata mihi.
- debeo quod natus, suadet pia cura nepotis
- addendum patri, quo veneremur avum.
- tu quoque, mi genitor, geminata vocabula gaude,
- nati primaevi nomine factus avus.
- exiguum, quod avus: faveant pia numina divum
- deque nepote suo fiat avus proavus,
- largius et poterunt producere fata senectam:
- set rata vota reor, quae moderata, magis.