Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- CREDIDERAM nil posse meis adfectibus addi,
- quo, venerande pater, diligerere magis,
- accessit (grates superis medioque nepoti,
- bina dedit nostris qui iuga nominibus)
- accessit titulus, tua quo reverentia crescat,
- quo doceam natum, quid sit amare patrem.
- ipse nepos te fecit avum: mihi filius idem
- et tibi ego: hoc nato nos sumus ambo patres,
- nec iam sola mihi pietas mea suadet amorem:
- nomine te gemini iam genitoris amo.
- quippe tibi aequatus videor, quia parvulus isto
- nomine honoratum me quoque nobilitat:
- non aetas quia nostra eadem: nam subparis aevi
- sum tibi ego et possum fratris habere vicem,
- nec tantum nostris spatium interponitur annis,
- quanta solent alios tempora dividere,
- vidi ego natales fratrum distare tot annis,
- quot nostros: aevum nomina non onerant,
- pulchra iuventa tibi senium sic iungit, ut aevum
- quod prius est maneat, quod modo ut incipiat.
v.2.p.64