Epistulae
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- PRIMUS iucundi foret 1 hic tibi fructus honoris
- Augustae faustum munus habere manus:
- proximus ex longo gradus est quaestoris amici
- curam pro strenis excubuisse tuis.
- ergo interceptos regale nomisma Philippos
- accipe tot numero, quot duo Geryones;
- quot terni biiuges demptoque triente Camenae
- quotque super terram sidera zodiaci;
- quot commissa viris Romana Albanaque fata
- quotque doces horis quotque domi resides;
- ostia quot pro parte aperit stridentia circus
- excepto, medium quod patet ad stadium;
- quot pedibus gradiuntur apes et versus Homeri
- quotque horis pelagus profluit aut refluit;
- protulit in scaenam quot dramata fabellarum,
- Arcadiae medio qui iacet in gremio,
- vel quot iuncturas geometrica forma favorum
- conserit extremis omnibus et mediis;
- quot telios primus numerus solusque probatur;
- quot par atque impar partibus aequiperat,
v.2.p.42