Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. supremus Aenea satus
  2. Silvios lulis miscuit,
  3. sic iste, qui natus tui,
  4. Hos flosculorum Romuli,
  5. nutricis inter lemmata
  6. lallique somniferos modos
  7. suescat peritus fabulis
  8. simul et iocari et discere.”
  9. His adde votum, quod pio
  10. concepimus rei deo:
  11. “Ut genitor Augustus dedit
  12. collegio nati Probum,
  13. sic Gratianus hunc novum
  14. stirpi futurae copulet.”
  15. rata sunt futura, quae loquor:
  16. sic merita factorum iubent.
  17. Set iam ut loquatur Iulius,
  18. fandi modum invita accipe,
  19. volucripes dimetria,
  20. haveque dicto dic vale.