Epigrammaton Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- cor ergo versus, immo Rufus, non habet.
- RUETORIS haec Rufi statua est: nil verius: ipse est,
- ipse, adeo linguam non habet et cerebrum.
- et riget et surda est et non videt: haec sibi constant;
- unum dissimile est: mollior ille fuit.
- ORE pulero, et ore muto, scire vis quae sim ? Volo.
- Imago Rufi rhetoris Pictavici.
- Diceret set ipse, vellem, rhetor hoc mi.Non potest.
- Cur?Ipse rhetor est imago imaginis.
- RHETORIS haec Rufi statua est?Si saxea, Rufi.
- Cur id ais?Semper saxeus ipse fuit.
v.1.p.162
- ELINGUEM quis te dicentis imagine pinxit?
- dic mihi, Rufe. taces? nil tibi tam simile est.
- HAEC Rufi tabula est.Nil verius. ipse nbi Rufus?