Epigrammaton Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- cum vis Arcadicum fingere, Marce, pecus,
- gallorum cantus et ovantes gutture corvos
- et quidquid vocum belua et ales habet,
- omnia cum simules ita vere. ut ficta negentur.
- non potes humanae vocis habere sonum.
- EMENDATA potest quaenam vox esse magistri,
- nomen qui proprium cum vitio loquitur?
- auxilium te nempe vocas, inseite magister?
- da rectum casum: iam solicismus eris.
v.1.p.160
- EMPTIS quod libris tibi bibliotheca referta est,
- doctum et grammaticum te, Philomuse, putas?
- hoc genere et chordas et plectra et barbita condes:
- omnia mercatus eras citharoedus eris.
- reminisco Rufus dixit in versu suo: