Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. offensus pravis dat palmam et praemia rectis.
  1. EST et Non cuncti monosyllaba nota frequentant.
  2. his demptis nil est, hominum quod sermo volutet.
  3. omnia in his et ab his sunt omnia, sive negoti
  4. sive oti quidquam est, seu turbida sive quieta,
  5. alterutro pariter nonnumquam, saepe seorsis
  6. obsistunt studiis, ut mores ingeniumque
  7. ut faciles vel difficiles contentio nancta est.
  8. si consentitur, mora nulla intervenit Est Est,
  9. sin controversum, dissensio subiciet Non.
  10. hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi
  11. v.1.p.172
  12. iurgia sunt circi, cuneati hinc lata theatri