Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. non prius in dulcem declinans lumina somnum,
  2. omnia quam longi reputaverit acta diei:
  3. quae praetergressus, quid gestum in tempore, quid non?
  4. cur isti facto decus afuit aut ratio illi?
  5. quid mihi praeteritum? cur haec sententia sedit,
  6. quam melius mutare fuit? miseratus egentem
  7. cur aliquem fracta persensi mente dolorem?
  8. quid volui, quod nolle bonum foret? utile honesto
  9. cur malus antetuli? num dicto aut denique voltu
  10. perstrictus quisquam? cur me natura magis quam
  11. disciplina trahit? sic dicta et facta per omnia
  12. ingrediens ortoque a vespere cuncta revolvens