Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. et defende reos: set gratia rara clientis,
  2. esto cliens: gravis imperiis persona patroni,
  3. xercent hunc vota patrum: mox aspera curis
  4. sollicitudo subit, contemnitur orba senectus
  5. et captatoris praeda est heredis egenus.
  6. vitam parcus agas: avidi lacerabere fama,
  7. et largitorem gravius censura notabit.
  8. cuncta tibi adversis contraria casibus, ergo
  9. optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt
  10. non nasci esse bonum aut natum cito morte potiri.
  11. Haec [*]() quidem Pythagorica est apophasis secundum
  12. tale quod subiectum est distichon:
  13. πρῶτον μὲν μὴ φῦναι ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστον,
  14. δεύτερον ὅττι τάχιστα πύλασ Ἀίδαο περῆσαι. 2
  15. v.1.p.168
  16. Contra sed alterius sectator dogmatis ista
  17. quid doceat reprobans, subdita disce legens:
  18. “Ergo nihil quoniam vita est quod amemus in ista,
  19. nec tamen incassum fas est nos credere natos,
  20. auctorem vitae si iustum credimus esse,
  21. vita alia est nobis illi vivendo paranda,