Eclogarum Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- condicio?“ sic Caucasea sub rupe Prometheus
- testatur Saturnigenam nec nomine cessat
- incusare Iovem, data sit quod vita perennis.
- respice et ad cultus animi, sic nempe pudicum
- perdidit Hippolytum non felix cura pudoris.
- e contra inlecebris maculosam degere vitam
- quem iuvat, adspiciat poenas et crimina regum,
- Tereos incesti vel mollis Sardanapalli.
- perfidiam vitare monent tria Punica bella;
- set prohibet servare fidem deleta Saguntos.
- vive et amicitias semper cole.-Crimen ob istud
- Pythagoreorum periit schola docta sophorum.- hoc
- metuens igitur nullas cole.-Crimen ob istud
- Timon Palladiis olim lapidatus Athenis,
- dissidet ambiguis semper mens obvia votis,
- nec voluisse homini satis est: optata recusat,
- esse in honore placet, mox paenitet: et dominari
- ut possint, servire volunt, idem auctus honore
- invidiae obicitur, pernox est cura disertis;
- set rudis ornatu vitae caret, esto patronus,
v.1.p.166