Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. dulcem in paucis ut Plistheniden,
  2. et torrentis ceu Dulichii
  3. ninguida dicta,
  4. et mellitae nectare vocis
  5. dulcia fatu verba canentem
  6. Nestora regem.
  7. Ambo loqui faciles, ambo omnia carmina docti,
  8. callentes mython plasmata et historiam,
  9. liberti ambo genus, sed quos meruisse deceret
  10. nancisci, ut cluerent patribus ingenuis.
  11. v.1.p.132
  1. VICTORI studiose, memor, celer, ignoratis
  2. adsidue in libris nec nisi operta legens,
  3. exesas tineis opicasque evolvere chartas
  4. maior quam promptis cura tibi in studiis,
  5. quod ius 1 pontificum, quae foedera, stemma quod olim
  6. ante Numam fuerit sacrifici Curibus: