Commemoratio Professorum Burdigalensium
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- HACTENUS observata mihi lex commemorandi
- cives, sive domi seu docuere foris,
- externum sed fas coniungere civibus unum
- te, Staphyli, genitum stirpe Novem populis,
- tu mihi, quod genitor, quod avunculus, unus utrumque,
- alter ut Ausonius, alter ut Arborius.
- grammatice ad Scaurum atque Probum, promptissime rhetor,
- historiam callens Livii et Herodoti.
- omnis doctrinae ratio tibi cognita, quantam
- condit sescentis Varro voluminibus.
- aurea mens, vox suada tibi, tum sermo quietus:
- nec cunctator erat, nec properator erat.
- pulchra senecta, nitens habitus, procul ira dolorque;
- et placidae vitae congrua meta fuit.