Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. inlustres quondam quo praeceptore fuerunt
  2. Constantinopolis, Roma, dehinc patria,
  3. non equidem certans cum maiestate duarum,
  4. solo set potior nomine, quod patria:
  5. adserat usque licet Fabium Calagurris alumnum,
  6. non sit Burdigalae dum cathedra inferior,
  7. mille foro dedit hic iuvenes, bis mille senatus
  8. adiecit numero purpureisque togis;
  9. v.1.p.98
  10. me quoque: set quoniam multa est praetexta, silebo
  11. teque canam de te, non ab honore meo.
  12. sive panegyricis placeat contendere libris,
  13. in Panathenaicis tu numerandus eris;
  14. seu libeat fictas ludorum evolvere lites,
  15. ancipitem palmam Quintilianus habet,
  16. dicendi torrens tibi copia, quae tamen aurum,
  17. non etiam luteam volveret inluviem.
  18. et Demosthenicum, quod ter primum ille vocavit,
  19. in te sic viguit, cedat ut ipse tibi.
  20. anne et divini bona naturalia doni
  21. adiciam, memori quam fueris animo,