Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. audita ut vel lecta semel ceu fixa teneres,
  2. auribus et libris esset ut una fides?
  3. vidimus et quondam tabulae certamine longo
  4. omnes, qui fuerant, te numerasse bolos,
  5. alternis vicibus quot praecipitante rotatu
  6. fundunt excisi per cava buxa gradus:
  7. narrantem fido per singula puncta recursu,
  8. quae data, per longas quae revocata moras.
  9. nullo felle tibi mens livida, tum sale multo
  10. lingua dicax blandis et sine lite iocis,
  11. mensa nitens, quam non censoria regula culpet
  12. nec nolit Frugi Piso vocare suam:
  13. nonnumquam pollens natalibus et dape festa,
  14. non tamen angustas ut tenuaret opes.
  15. v.1.p.100
  16. quamquam heredis egens, bis sex quinquennia functus,
  17. fletus es a nobis ut pater et iuvenis.
  18. Et nunc, sive aliquid post fata extrema superfit,
  19. vivis adhuc aevi, quod periit, meminens:
  20. sive nihil superest nec habent longa otia sensus,
  21. tu tibi vixisti: nos tua fama iuvat.