Commemoratio Professorum Burdigalensium
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- anne et divini bona naturalia doni
- adiciam, memori quam fueris animo,
- audita ut vel lecta semel ceu fixa teneres,
- auribus et libris esset ut una fides?
- vidimus et quondam tabulae certamine longo
- omnes, qui fuerant, te numerasse bolos,
- alternis vicibus quot praecipitante rotatu
- fundunt excisi per cava buxa gradus:
- narrantem fido per singula puncta recursu,
- quae data, per longas quae revocata moras.
- nullo felle tibi mens livida, tum sale multo
- lingua dicax blandis et sine lite iocis,
- mensa nitens, quam non censoria regula culpet
- nec nolit Frugi Piso vocare suam:
- nonnumquam pollens natalibus et dape festa,
- non tamen angustas ut tenuaret opes.
- quamquam heredis egens, bis sex quinquennia functus,
- fletus es a nobis ut pater et iuvenis.
- Et nunc, sive aliquid post fata extrema superfit,
- vivis adhuc aevi, quod periit, meminens:
v.1.p.100