Commemoratio Professorum Burdigalensium
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- PRIMUS Burdigalae columen dicere, Minervi,
- alter rhetoricae Quintiliane togae.
- inlustres quondam quo praeceptore fuerunt
- Constantinopolis, Roma, dehinc patria,
- non equidem certans cum maiestate duarum,
- solo set potior nomine, quod patria:
- adserat usque licet Fabium Calagurris alumnum,
- non sit Burdigalae dum cathedra inferior,
- mille foro dedit hic iuvenes, bis mille senatus
- adiecit numero purpureisque togis;
- me quoque: set quoniam multa est praetexta, silebo
- teque canam de te, non ab honore meo.
- sive panegyricis placeat contendere libris,
- in Panathenaicis tu numerandus eris;
- seu libeat fictas ludorum evolvere lites,
- ancipitem palmam Quintilianus habet,
- dicendi torrens tibi copia, quae tamen aurum,
- non etiam luteam volveret inluviem.
- et Demosthenicum, quod ter primum ille vocavit,
- in te sic viguit, cedat ut ipse tibi.
v.1.p.98