Liber qui appellatur Speculum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 12). Weihrich, Franz, editor. Vienna: Gerold, 1887.

XXVIIII. DE LIBRO ACTVVM APOSTOLORVM.

Iacobus ergo loquens: Propter quod, inquit, ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus conuertentur ad dominum, sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine. Et paulo post: Visum est enim spiritui sancto et nobis nihil ultra inponere uobis oneris quam haec necessaria, ut abstineatis uos ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato et fornicatione, a quibus custodientes uos bene agetis. ualete. Et post multa, cum Paulus apostolus praepositis ecclesiae, quos congregauerat, loqueretur : Adtendite, inquit, uobis et uniuerso gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam dei, quam adquisiuit sanguine suo. Et paulo post idem ad eosdem: Argentum aut aurum aut uestem nullius concupiui. ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae. omnia ostendi uobis, quoniam [*]( 11 Act. 15, 19 et 20 15 ib. 28 et 29 21 Act. 20, 28 23 Act. 20, 38-85 ) [*]( 1 cõperimuſ.| EXPLICIT SCDΜ̅ IOHANNEM- I hinc S 4 cSmemorawmuT MPCRS 10 de] nrcrprr de S 12 conuerτunτur Sav 16 quam] om. P1 neceffano S 17 verba ab immolatis usque ad snffocato om. P\' et ante soffocato om. CSa 18 aginf S 20 congregauerat] cõſecraueraτ R \' 28 paułł M, paul̷ C idem] l\'te C ad] de C argentum] add. atl (t. e. autem) P1 24 aut ante aurum] & Cav concupi C )

199
sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse uerbi domini Iesu, quoniam ipse dixit: beatius est magis dare quam, accipere. Et alio. loco, cum Iacobus et qui cum eo erant Paulo apostolo loquerentur, dixerunt ei : Vides, frater, quot. milia sunt in Iudaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis. audierunt autem et de te, quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos neque secundum consuetudinem ingredi. quid ergo est? utique oportet conuenire multitudinem: audient enim te superuenisse: hoc ergo fac quod tibi dicimus. sunt nobis uiri quattuor uotum habentes super se: his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis, ut radant capita, et scient omnes quia quae de te audiernt falsa sunt: sed ambulans et ipse custodiens legem. de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes, ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione.

Haec de libro Actuum apostolorum nostro huic operi congruentia quae hic poneremus satis esse conperimus. ubi uidemus apostolos eis qui ex gentibus crediderunt nulla uoluisse onera ueteris legis ÎBponere, quantum attinet ad corporalis abstinentiam uoluptatis, nisi ut obseruarent ab his tribus, id est ab eis quae idolis immolarentur et a sanguine et a fornicatione. unde nonnulli putant tria tantum crimina esse mortifera, idolatriam et homicidium et fornicationem, ubi utique et adulterium et omnis praeter uxorem concubitus intellegitur. quasi non sint mortifera [*]( 5 Act. 21, 20—25 18 cf. Num. 6, 18 ) [*]( 2 est} om. S 4 apostolo loqu.] aple quererent S I quot] qd MC qui∗ M 0 et} om. RSav 9 secundum] om. S* 18 ſciau τ B 14 ambulas Rav 17 inmolaτο P foraicaτιοne. EI- PLICIT S 19 opere MC 2^1 corporalem R 28 abſτιnenτιa MC, abſτιnenτιae P1a 24 eis] efoH 8 25 a ante. sanguine om. M CB a ante fornicatione om. R 27 homicidiam S )

200
erimina quaecumque alia sunt praeter haec tria quae a regno dei separant, aut inaniter et fallaciter dictum sit: Neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regium dei possidebunt.

Sed oportet nos repressa disputatione nostra ad epistulas apostolicas iam uenire et uidere etiam in ipsis quid huic operi conuenienter aptetur.

XXX. DE EPISTVLA PAVLI APOSTOLI AD ROMANOS.

Non enim erubesco euangelium. uirtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. iustitia enim dei in eo reuelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: iustus autem ex fide mea uiuet. reuelatur enim ira dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui ueritatem in iniustitiam detinent: quia quod notum est dei manifestum est in illis: deus enim in illis manifestauit. inuisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas, ut sint inexcusabiles, quia, cum cognouissent deum, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt, et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. propter quod tradidit illos deus in [*]( 3 I Cor. 6, 10 10 Bom. 1, 16—32 et Bom. 2, 1-10 18 cf. Abbac. 2, 4 ) [*]( 4 maleflci a 5 reprefa P1, opprefb R 9 de] INCIPIT DS S beaτι panli R Pauli apostoli] om. S apostoli] om. C 12 enim] om. P1 fidem] fide MG 18 mea] om. P1CSav mmr C1RSav 15 iniuſτιτιa* (uirgula ras.) S, iniuſτιτιa Rav 16 emm illis Rav, enim | ilhſ S mamfestauit] reuelamx R 17 ipsius] illi\' R 19 inexcuſſabiliſ (-ef PI) MP1 22 stulti] & ſτulτι MC 24 imaginis] om. R quadrnpeduum P1 )

201
desideria cordis eorum in inmunditia, ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis, qui commutauerunt ueritatem dei in mendacium, et coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. amen. propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae. nam feminae eorum inmutauerunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam. similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in inuicem, masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semet ipsis recipientes. et sicut non probauerunt deam\ habere in notitiam, tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conuenit: repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, auaritia, nequitia, plenos inuidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inuentores malorum, parentibus non oboedientes, insipientes, inconpositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia: qui cum iustitiam dei cognouissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte, non solum qui ea faciunt, sed et qui consentiant facientibus. Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. in quo enim iudicas alterum, te ipsum condemnas: eadem enim agis qui iudicas. scimus enim quoniam iudicium dei est secundum ueritatem in eos qui talia agunt. existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium dei? an diuitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas dei ad paenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in diem irae et reuelationis iusti [*]( 20 Rom. 2, 1-10, ) [*]( 1 inmundmam (hum-, -ciam) RSav ,8 in ante inuicem] om. MP C 11 nοτιτιa Pax illosj eof Sa 12 faciant] add. ea P\'v conueniunτ P1 Rav 18 cognomfrenT iuſτιτιã di S 19 ea] om. S 20 et] aiam P2v inexcuſſabileſ M 22 qui] quae P1RSv 24 o] om. MC 25 quia] quod edd. 27 contemnis ? ignoras av h 29 Teffannzaf M, τheſſaurizaſ C diem] die P1RSav reuela-nonef MPl )
202
iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius : his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus uitam aeternam : his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt ueritati credunt autem iniquitati ira et indignatio. tribulatio et angustia is omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci. gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco. Et post paululum: Non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur. Item paulo post: Qui ergo alium doces, te ipsum non doces? qui praedicas non furandum, furaris ? qui dicis non moechandum, moecharis? qui abominaris idola, sacrilegium facis? qui in lege gloriaris. per praeuaricationem legis deum inhonoras? nomen enim dei per uos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est. Et aliquanto post: Iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad deum per dominum nostrum Iesum Christum: per quem et accessum habemus fide in gratia ista, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum dei. non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem: spes autem BOQ confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Et alio loco: Non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius. sed neque exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete uos deo tamquam ex mortuis uiuentes et membra uestra arma iustitiae deo. Et [*]( 8 Rom. 2, 13 10 ib. 21-24 14 of. Es. 52, 5 et Ezech, 36, 20 15 Rom. 5, 1-5 28 Rom. 6, 12 et 18 ) [*]( 4 adquieſcunτ (ad in ras.) P 5 et ante indign.] om. C 6 rudae MC1 8 paulolum S 10 qui] quid S 13 uerba facis - - gloriaris om. P1 per] pofr P1 14 per] pro Pl 15 lumficare MCl 17 habeamnf P1C1 18 ∗∗ I Me (fide m ras.) S, per fldem P*v m granam ifτam P2v 20 quia] quod P2v 2f nostris] tmf M, corr. ex niif m. pr. P, uris (u ras. ex n) R 28 uobu (Q raa. ex n) M 95 uestra] om. P1C1 26 iaiquitatiB] correctura suprascripta erat, sed erasa est in P )
203
post paululum: Humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. sicut enim exhibuistis membra uestra seruire inmundi* tiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem. Et alio in loco: Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem uiuamus. si enim secundum carnem uixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificatis, uiuetis. quicumque enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. Et post paucos uersus : Heredes quidem dei, coheredes autem Christi: si tamen conpatiamur, ut et conglorificemur. Et paulo post: Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. Et post paucos uersus: Scimus autem quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum. Et paulo post: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est: quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis. sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. certus sum enim quia neque mors, neque uita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudines, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. Et alio in loco: Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem. dicit enim scriptura: omnis qui credit in illum non confundetur. non enim est distinctio [*]( 1 Rom. 6, 19 5 Rom. 8, 12-14 9 ib. 17 11 ib. 95 12 ib. 28 14 ib. 85-89 16 cf. Ps. 48, 22 28 Bom. 10, 10-18 24 cf. Es. 28, 16 ) [*]( 1 paulolum S 4 ſcificaτιοne Ca aho loco Sa 7 momficauennf P\'BSv 8 hu MC paucis 3 MC, pauC Q P, paulolum S, paululum a 10 compatiemur a UT & cu̅ glonficem C cQglonficemur M, glonemur P* poft paululum a 10 et 18 paulum P 14 quis] qm M 15 famif MP 18 qui] om. P\' 19 principatus] principi∗∗∗∗∗ ru* P1, pnnciparuf [ neque po: τeſ| Taref P\', add. neque uirtutes v 20 forrmxdo M3P2C2Rav 21 alia] aliqua R 23 alio in] m aho S, alio a 24 ad] m P* (cod. Amiat.) 25 est] om. P\' )
204
Iudaei et Graeci. nam idem dominus omnium, diues in omnes qui inuocant illum. omnis enim quicumque inuocauerit nomen domini saluus erit. Et alio loco: Tu autem fide sta: noli altum sapere, sed time. si enim deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. uide ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem qui ceciderunt seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate. Et paulo post: Obsecro itaque uos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem, rationabile obsequium uestrum. et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate sensus uestri: ut probetis quae sit uoluntas dei bona et placens et perfecta. dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus qui sunt inter uos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut deus diuisit mensuram fidei. sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra, habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: siue prophetiam, secundum rationem fidei: siue ministerium, in ministrando: siue qui docet, in doctrina: qui exhortatur, in exhortando: qui tribuit, in simplicitate: qui praeest, in sollicitudine: qui miseretur, in hilaritate. dilectio sine simulatione. odientes malum, adhaerentes bono: caritatem fraternitatis inuicem diligentes, honore inuicem praeuenientes: sollicitudine non pigri: spiritu feruentes, domino seruientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. benedicite persequentibus, benedicite et nolite [*]( 2 cf. Iohel 2, 82 (8, 5) 3 Rom. 11, 20-22 8 Rom. 12, 1-21 et Rom. 18, 1-14 et Rom. 14, 1-28 et Rom. 15, 1—7 ) [*]( 9 aiuam] ut ų̣a̅ M, muentem PRSav 10 raτιοnabilem M et[ om. P1 11 reformamini] renouamim R 12 placens] beneplacenf P1 CSv 15 & umcmque P\'v 18 fumuf. corpuf S 20 pphaia MC 28 dilecrionem MP\', dilecnone C 24 bonQ MC 25 honorem MP1C 26 folliciTudinem MC 27 orationi instantes om. MPlCR 29 persequentibus) uof add. P2CRav )
205
maledicere. gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. id ipsum inuicem sentientes. non alta sapientes, sed humilibus consentientes. nolite esse prudentes apud uosmet ipsos. nulli malum pro malo reddentes: prouidentes bona, non tantum coram deo, sed etiam coram omnibus hominibus. si fieri potest, quod ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. non uosmet ipsos defendentes, carissimi, sed date locum irae. scriptum est enim: mihi uindictam et ego retribuam, dicit dominus. sed si esurierit inimicus tuus, cib\'a illum : si sitit, potum da illi: hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius. noli uinci a malo, sed uince in bono malum. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. non est enim potestas nisi a deo. quae autem sunt, a deo ordinatae sunt. itaque qui resistit potestati, dei ordinationi resistit. qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem adquirunt. nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. uis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa. dei enim minister est tibi in bonum. si autem malum feceris, time non enim sine causa gladium portat. dei enim- minister est, uindex in ira ei qui malum . agit. ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed et propter conscientiam. ideo enim et tributa praestatis, ministri enim dei sunt, in hoc ipsum seruientes. reddite omnibus debita: cui tributum, tributum: cui uectigal, uectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis. qui enim diligit proximum, legem impleuit. nam: non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces, [*](8 cf. Dent. 32, 85 et Prou. 25, 2t et 22 12 Rom. 18, 1-14 27 cf. Exod. 20, 18—17 et Dent. 5, 17-21 ) [*]( 2 ſapienτιb ; MC 8 enim] om. MC mndicre P\' et] om. PR 11 congeres] congreganf P\' 14 ordinaτa Ca, ordinaτe MS sont] fiunτ S poxefTare MC ordina-none MC, ordinaτιοne∗ P 19 malum feceris] malefeceris a 20 lra* P, iram Rv male Sa 21 egiT S ideoque a subditi] ſubiecτι Sa 22 et] om. P 28 reddite] ergo add. P\'v 25 nemme M 27 implebιτ P\'S 28 non concupifcef rem proximi τui S (cf. Ex. 20, 17) )
206
et si quod est aliud mandatum, in hoc uerbo instauratur: diliges proximum tuum sicut te ipsum. dilectio proximi malum non operatur. plenitudo ergo legis dilectio. et hoc scientes tempus, quia hora est nos iam de somno surgere. nunc enim proprior est nostra salus, quam cum credidimus. nox praecessit, dies autem adpropinquauit. abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non in contentione et aemulatione: sed induimini dominum Iesum Christum. et carnis curam ne feceritis in desideriis. Infirmum autem in fidem adsumite, non in disceptationibus cogitationum. alius enim credit manducare omnia: qui autem. infirmus est, holera manducet. is qui manducat non manducantem non spernat: et qui non manducat manducantem non iudicet: deus enim illum adsumpsit. tu quia es qui iudices alienum seruum? suo domino stat aut cadit: stabit autem, potens est enim deus statuere illum. nam alius iudicat diem inter diem, alius iudicat omnem diem. unusquisque in suo sensu abundet. qui sapit diem, domino sapit : et qui manducat, domino manducat: gratias enim agit deo. et qui non manducat, domino non manducat, et gratias agit deo. nemo enim nostrum sibi uiuit et nemo sibi moritur. siue enim uiuimus, domino uiuimus: siue morimur, domino morimur. siue ergo uiuimus, siue morimur, domini sumus. in hoc enim et Christus mortuus est et resurrexit, ut mortuorum et uiuorum dominetur. tu autem quid iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem [*]( 2 cf. Lea. 19, 18 11 Rom. 14, 1-28 ) [*]( 2 diligif MPl 3 legis] add. efr P2RSav 4 iam noſ CB Sav 5 propnor C, pp∗10r (r eras.) M, ppilllor (l per rasuram ex n) Pt propior RSav 6 adppinquabιτ P2CRv 8 commeſſaτιοnib; (cõmeſ- P, -ci- MR) MPCB in ante cubil. om. M 9 in anie content. em. MC 10 induemini M, induιτe P\' dno iha xpο̅ M PlCB 11 m fide BSv 12 enim] auτe̅ B 13 ia qui] h qm MC, si quis B 14 non pr. et tert. om. S 16 xudicaf P2 17 potens est] potest a 19 habQdar B 23 enI uiuemuſ MP\'C 25 & ipf MP : xp̅ſ CSv, Chriftua et Ba (Am.) 26 utj uτ er BSav )
207
tuum ? omnes enim stabimus ante tribunal dei. scriptum est enim : uiuo ego, dicit dominus, quoniam mihi flectet omne genu, et omnis lingua confitebitur deo. itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet deo. non ergo amplius inuicem indicemus. sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri uel scandalum. scio et confido in domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. non «rgo blasphemetur bonum nostrum. non est regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. qui enim in hoc seruit Christo, placet deo, et probatus est hominibus. itaque quae pacis sunt, sectemur, et quae aedificationis sunt in inuicem. noli propter escam destruere opus dei. omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offendiculum manducat bonum est non manducare carnem -et non bibere uinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur. tu fidem, quam habes penes temet ipsum, habe coram deo. beatus qui non iudieat semet ipsum in eo quo probat. qui autem discernit, si manducauerit, damnatus est, quia non ex fide. omne autem quod non est ex fide peccatum est. Debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere. unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem. etenim.. Christus non sibi placuit, sed, sieut scriptum est: inproperia aproperantium tibi ceciderunt super me. quaecumque autem [*]( 2 cf. Es. 45, 28 et 49, 18 28 Rom. 15, 1—7 26 of. Peal. 68, 10 ) [*]( 2 flecτaur BSav S deo] dño CS 4 reddaT S deo] om. R 5 magif iudicaτe Sa 6 fraxnbur Sa 11 blafphemaTur P1 . non emm eſτ S, non eſτ emm P\'v efcam J* 15 in] om. MC innicem] add. cufrodiamuf P2av difrruere MP 18 dffendat S, offendιτur Rav 19 quam) om. P2RSv 21 quo] quod P2RSav 22 fide] add. efr S 24 nobis ipis B 26 prozimo] add. Tuo P2Sav )
208
scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus. deus autem patientiae et solatii det uobis id ipsum sapere in alterutrum secundam Iesum Christum, ut unianimes uno ore honorificetis deum et patrem domini nostri Iesu Christi. propterea suscipite inuicem, sicut et Christus suscepit uos in honorem dei. Et aliquanto post: Probauerunt enim Machedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Hierusalem. placuit enim eis, et debitores sunt eorum: nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Et post paucissimos uersus: Obsecro igitur uos, fratres, per dominum nostrum Iesum Christum, et per caritatem spiritus, ut adiuuetis me in orationibus pro me ad deum. Et paulo post: Rogo autem uos, fratres, ut obseruetis eos qui discessiones et offendicula praeter doctrinam, quam uos didicistis, faciunt: et declinate ab eis. huiusmodi enim Christo domino nostro non seruiunt, sed suo uentri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. uestra enim oboedientia in omnem locum diuulgata est. gaudeo igitur in uobis: sed nolo uos sapientes esse in bone et simplices in malo.

XXXI. DE EPISTVTLA AD CORINTHIOS PRIMA.

Obsecro autem uos, fratres, per nomen domini Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in uobis scismata. [*]( 7 Rom. 15, 26 et 27. 12 ib. 80 15 Eom. 16, 17—19 25 I Cor. 1, 10—18 ) [*]( 4 unanimef RSav 6 propterea] propTer quod Sav ɾuɾcipιτ P 7 honore MC uerba et aliquanto post om. MPCB, in marg. add. & p\' ahq P 8 macedoma BSav 12 pancif MC, paucos Ba 14 spiritus] fcl add. P1, Bancti spiritus m pro me om. B 16 defcefftonef C, diffenfionef BSav Aos] om. S 20 denulgara MPC 24 INCIP DB EPS. AD CORINT.S, de eplã fcl pauli apli ad corιτhios p B choRIBTeos M, choRINTHeus P, choRlNTIOF C prima ad Corinthioa a 25 domini] add. nñ P\'v id] om. MC scismarha MC )

209
sitis autem perfecti in eodem . sensu et in eadem sententia. significatum est enim mihi de uobis, fratres mei, ab his qui sunt Cloes quia contentiones inter uos sunt. hoc autem dico, quod unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi. diuisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro uobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Et post paululum: Ex ipso autem uos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in domino glorietur.

Et alio loco: Cum enim sit in uobis zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? cum enim quis dicit: ego quidem sum Pauli, alius autem: ego Apollo, nonne homines estis ? Et post paululum: Nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis ? si quis autem templum dei uiolauerit, - disperdet illum deus. templum enim dei sanctum est, quod estis uos. nemo se seducat: si quis uidetur inter uos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. sapientia enim huius mundi stultitia est apud deum. Et post paucos uersus: Itaque nolite ante tempus iudicare, quoad usque ueniat dominus, qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a deo. haec autem, fratres, transfiguraui in me et Apollo propter uos, ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est unus aduersus alterum infletur pro alio. quis enim te discernit? quid autem habes [*]( 7 I Cor. 1, 30 et 31 10 cf. Hier. 23, 5 et Hier. 9, 23 et 24 11 I Cor. 3, 3 et 4 14 ib. 16-19 20 I Cor. 4, 5—7 ) [*]( 1 sententia] af. fcientia a in margine 2 enim] auTem P S cloef (cl in ras.) P . quia] quod P\' 4 uestrum om. Sl dicai C ego quidem sum] eodem qm*** P quidem] siquidem R 10 domino] do M 11 in uobis] mTer uof Sav 12 et] sed S 13 dicat v sum] om. MC fum quidem S ego alt.] om. S 14 efτιf & P\' lu paulum nefcirif (corr. aX. m.) S 15 babit & M PC 17 enim dei in ras. P2 dei] om. MC uos om. P1 20 paucissimof S1 21 et] om. a • 22 inluminauitMC mamfesrauit MP1CS1 24 nobis] uob 81 26 quod P1 ) [*]( XII, Aug. 3, i. ) [*]( 14 )

210
quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Et post paululum: Vsque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris. maledicimur et benedicimus, persecutionem patimur et sustinemus, blasphemamur et obsecramus. tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc. non ut confundam uos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. Item post paululum: Omnino auditur inter uos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat et uos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio uestrum qui hoc opus fecit? ego quidem, absens corpore, praesens autem spiritu. iam iudicaui ut praesens eum qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi congregatis uobis et meo spiritu cum uirtute domini Iesu tradere huiusmodi in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in diem domini Iesu. non bona gloriatio uestra. nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi. etenim pascha nostrum immolatus est Christus. itaque epulemur non in fermento ueteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et ueritatis. scripsi uobis in epistula, ne commisceamini fornicariis: non utique fornicariis huius mundi aut auaris aut rapacibus aut idolis seruientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exisse. nunc autem scripsi uobis non commisceri, si is qui frater nominatur est fornicator aut auarus aut idolis seruiens aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eiusmodi nec cibum sumere. quid enim mihi de his qui foris [*]( 2 I Cor. 4, 11-14 9 I Cor. 5, 1-13 et I Cor. 6, 1—10 ) [*]( 2 et infra paulolum S 7 penpfima MPCRS 9 int\'uos auditur R 10 ita om. R 13 facix MC abffenf M 16 huiusmodi) add. satane P1 (cf. v) in om. MC\' 17 die Sav domini Iesu] dni nn lbu rpi Sa (ef. v) non] add. eft av 20 confperfio R Sav azimi et infra azimif MPCRS 26 commisceri] commisceaimni. P\' 27 si is qui] qm P\', fi quif P* (cf. Sab.) nominatus 8 )
211
sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? nam eos qui foris sunt deus iudicabit. auferte malum ex uobis ipsis. Audet aliquis uestrum habens negotium aduersus alterum iudicari apud iniquos, et non apud sanctos? an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? et si in uobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de minimis indicetis? nescitis quoniam angelos iudicabimus? quanto magis saecularia? saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum. ad uerecundiam uestram dico. sic non est inter uos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? sed frater cum fratre iudicio-contendit, et hoc apud infideles? iam quidem omnino delictum est in uobis, quod iudicia habetis inter uos. quare non magis iniuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? sed uos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus. an nescitis quia iniqui regnum dei non possidebunt? nolite errare: neque fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri; neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum dei possidebunt. Et post paululum: Nescitis quoniam corpora uestra membra Christi sunt? tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? absit. an nescitis quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur? erunt, inquit, duo in carne una. qui autem adhaeret domino, unus spiritus est. fugite fornicationem. omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. an nescitis quoniam membra uestra templum est spiritus sancti, qui in uobis est, quem habetis a deo, et non estis uestri? empti enim estis pretio magno: glorificate [*]( 3 I Cor. 6, 1-10 20 I Cor 6, 15-20 et I Cor. 7, 1-40 et I Cor. 8, 1-4 23 cf. Gen. 2, 24 ) [*]( 8 uestram] nrin S1 5 de hoc mundo RSav 6 hic mundus M iudicatis MC 10 aeram J* 12 ludicitf MC con- TendiT iudicio S mfidehf M 23 enmt] add. enim av 26 fecerit] peccauenx MPC 97 templmn fnnt av 28 sancti] ei\' C uerba qui in nobis - - empti om. P\' ) [*]( 14* )
212
et portate dominum in corpore uestro. De quibus autem scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum uirum habeat. uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir. similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi: et iterum reuertimini in id ipsum, ne temptet uos satanas propter incontinentiam uestram. hoc autem dico secundum . indulgentiam, non secundum imperium. uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium habet donum ex deo, alius quidem sic, alius uero sic. dico autem non nuptis et uiduis, bonum est illis si sic maneant, sicut et ego. quod si se non continent, nubant. melius est enim nubere quam uri. his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio, non ego, sed dominus, uxorem a uiro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut uiro suo reconciliari. et uir uxorem non dimittat. nam ceteris ego dico, non dominus: si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam: et si qua mulier habet uirum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat uirum. sanctificatus est enim uir infidelis in muliere fideli, et sanctificata est mulier infidelis in uiro fideli. alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. quod si infidelis discedit, discedat. non est enim seruituti subiectus frater aut soror in eiusmodi, in pace autem uocauit nos deus. unde enim scis, mulier, si uirum saluum facies? aut unde [*](1 I Cor. 7, 1-40 ) [*](1 dominum] deum ESv 2 homine Sl molien M non Tangere mulierē S S fornicationem Sax unufqwque M tui u∗xore M 4 unaqwfque (f add. al. m.) M 5 potestare M\' 6 habe*t M uerba sed uir - - non habet om. М1P1 9 reuerramim Sa 14 est om. P1 mana S, permaneant P2. 15 non fe RSav nubenT S 18 reconciliare S 19 non pr.j om. S 23 mro Ml 24 in uirum (um ex o corr. M) fidelem M PC, p uirum fidelem Sav 26 seruιτuτe S )
213
scis, uir, si mulierem saluam facies? nisi unicuique sicut diuisit dominus, unumquemque sicut uocauit deus, ita ambulet: sicut in omnibus ecclesiis doceo. circumcisus aliquis uocatus est? non adducat praeputium. in praeputio aliquis uocatus est? non circumcidatur. circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed obseruatio mandatorum dei. unusquisque in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat. seruus uocatus es? non sit tibi curae: sed et si potes liber fieri, magis utere. qui enim in domino uocatus est seruus, libertus est domini: similiter qui liber uocatus est, seruus est Christi. pretio empti estis: nolite fieri serui hominum. unusquisque in quo uocatus est frater, in hoc permaneat apud deum. de uirginibus autem praeceptum domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a domino, ut sim fidelis. existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. si autem acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit uirgo, non peccauit. tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. ego autem uobis parco. hoc itaque dico, fratres: tempus breue est: reliquum est, ut et qui habent uxores tamquam non habentes sint, et qui fient tamquam non flentes, et qui gaudent tamquam non gaudentes, et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. uolo autem uos sine sollicitudine esse. qui sine uxore est, sollicitus est quae domini sunt, quomodo placeat deo. qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori, et diuisus est. et mulier innupta et uirgo cogitat quae domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. quae autem nupta est, [*](2 diuisit dominns] df diuisit S dominus] add. er R ambnlet et v 8 ecclesiis] & ecclesus S aliquie] om. P1 7 uocarione (uoca ita ras.) uocarum P1 8 tibiJ sibi PS cura MC 9 et 10 feruof M 12 uocarum P1 18 confllio MPlC 17 queren S1 \' 18 accipenr MCS1 u∗xorē M 24 hunc mundum S1 utantur] uτunŦ R 26 qui] quia M, quia qui B 80 corpon S1 )
214
cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. porro hoc ad utilitatem uestram dico: non ut laqueum uobis iniciam, sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento dominum obseruandi. si quis autem turpem se uideri existimat super uirginem suam, quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod uult faciat: non peccat: nubat. nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae uoluntatis, et hoc iudicauit in corde suo seruare uirginem suam, bene facit. igitur et qui matrimonio iungit uirginem suam, bene facit, et qui non iungit, melius facit. mulier alligata est quanto tempore uir eius uiuit: quod si dormierit uir eius, liberata est: cui uult, nubat, tantum in domino. beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium. puto autem quod et ego spiritum dei habeam. De his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus. scientia inflat : caritas uero aedificat si quis se existimat scire aliquid, nondum cognouit quemadmodum oporteat eum scire. si quis autem diligit deum, hic cognitus est ab eo. de escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo. Et post paululum: Sed non in omnibus est scientia. quidam autem conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur. esca autem nos non commendat deo. neque si non manducauerimus, deficiemus, neque si manducauerimus, abundabimus. uidete autem, ne forte haec licentia uestra offendiculum fiat [*](15 I Oor. 8, 1-4 19 I Cor. 8, 7—13 ) [*](1 uiro suo B 4*obseruandi] obsecrandi Sav 5 uidere S mrgme faa Sv 6 nubat] si nubaT PRSav . 10 uerba bene facit om. S 11 est] add. legi av 12 dormuerit p1 15 habeo S 16 onmem P\' 17 quis se] qmr fe M, quifque Pl si quis auτē Rv se fcire aliquid exifnmaT R 20 in mundo] m mundum MPlC, immundo Sl 21 efT m oiWb; R 22 idolo MP1 C idolo- τιτū MPC, ydolaTira R, dolοτhιτum S maaducaT P 24 neque] add. enim av 25 uerba deficiemus usque ad ahundabimus om. Ml abundauimuf P\', habundauim\' S\' 26 hao MC . )
215
infirmis. si enim quis uiderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est. sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christum peccatis. quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem. Et post pauca: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Cephas? • aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam, et de fructu eius non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? numquid secundum hominem haec dico? an et lex haec non dicit? scriptum est enim in lege Moysi: non alligabis os boui trituranti. numquid de bubus cura est deo? an propter nos utique dicit? nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe arare qui arat et qui triturat in spe fructus percipiendi. si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est si uestra carnalia metamus? si alii potestatis uestrae participes sunt, non potius nos? sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus euangelio Christi. nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt, qui altario deseruiunt cum altario participantur? ita et dominus ordinauit • his qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere. ego autem [*](9 I Cor. 9, 4-27 et I Cor. 10, 1 17 cf. Deut 25, 4 ) [*]( 1 infirmib;MP1C, mfirmur S1 2 recubentem in idoho S1 Idolo C\'o (aI. idolio a in marg.) 3 aedificatur MP\'C idolothira MPCS, ydolotixha (IT in ras.) R, idolatbita a 4 conscientia P1 5 peocaTores R 8 verba ne f. m. scandalizem om. P1 pau∗ca M, panlnlum in ras. P 11 chephaf P 14 edeT p1, edaT S 16 haec] hoc (his) R 17 moift M 18 bobus Rav hoc utique a, utique hoc v 19 scripta] utique scripta a qui araT \'arare P2 Sav 21 camaha uia Sav 22 snnt] add. quare Rv 24 euangehum P* 25 edunt] add. et av 26 et] om. S ordinauit] om. S 27 euangeho S )
216
nullo horum usus sum. non scripsi autem haec, ut ita fiant in me. bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis euacuet nam si euangelizauero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: uae enim mihi est, si non euangelizauero. si enim uolens hoc ago, mercedem habeo: si autem inuitus, dispensatio mihi credita est. quae est ergo merces mea? ut euangelium praedicans sine sumptu ponam euangelium Christi, ut non abutar potestate mea in euangelio. nam cum liber essem ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucri facerem. et factus sum ludaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer: his qui sub lege sunt, quasi sub lege essem — cum ipse non essem sub lege, sed sub gratia —, ut eos qui sub lege erant lucri facerem: his qui sine lege erant, tamquam sine lege essem — cum sine lege dei non essem, sed in lege essem Christi —, ut lucri facerem eos qui sine lege erant. factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem. omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem. omnia autem facio propter euangelium, ut particeps eius efficiar. nescitis quoniam hi qui in stadio currunt omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium? sic currite, ut conprehendatis. omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem uerberans, sed castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar. Nolo enim uos ignorare, fratres, quoniam patres nostri om- . nes sub nube fuerunt. Et post paucissimos uersus: [*]( 2 ut] u***** Ml 8 nam] add. et a 8 non] om. P1 9 essem] sim Sa omnibus] hominib; P1 10 lucrificarem a uerba et factus sum - - lucrarer om. Cl 11 lucrarer ludeof S 12 uerba eed sub gratia om. P1Rv (cf. Rom. 6, 14 et 15) 13 lucnfacere M, lucnfacerer C\' 15 lucrificarem a 16 sum] om. Sa infirmis] add. ut edd. 18 lucri facerem] facerem faluof P2v 19 quoniam] quod p2Sav 21 autem] enim RS 24 mcerro S 25 seruιτuτe MC 28 paucos Ra )
217
Sed non in pluribus eorum beneplacitum est deo: nam prostrati sunt in deserto. haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt neque idolatrae efficiamini sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est: sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die XXIII milia. neque temptemus Christum, sicut quidam eorum temptauerunt et a serpentibus perierunt. neque murmuraueritis, sicut quidam eorum murmurauerunt et perierunt ab exterminatore. haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum deuenerunt. itaque qui se existimat stare uideat, ne cadat. temptatio uos non adprehendat nisi humana. fidelis autem deus est, qui non patitur uos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam prouentum, ut possitis sustinere. propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Et paulo post: Sed quae immolant gentes daemonibus immolant, et non deo. nolo autem uos socios fieri daemoniorum. non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum. non potestis mensae domini participes esse et mensae daemoniorum. an aemulamur dominum? numquid fortiores illo sumus? omnia licent, sed non omnia expediunt. omnia licent, sed non omnia aedificant. nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. omne quod in macello uenit manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. si quis autem dixerit: hoc [*]( 1 I Cor. 10, 5—14 5 cf. Exod. 82, 6 18 I Cor. 10, 20-38 et I Cor. 11, 1 26 cf. Pa. 28, 1 et Eccli. 17, 81. ) [*]( 1 pluref S* 4 ldolarref MPC, ldolaThę S1. 6 ∗∗ſurrexιτ P1, re- ſurrexerunτ B 7 nna] ab nna R 8 sicut] Ac MPl 11 omnia] om. P autem]om. P 14 autem] itaque a 15 panerur ERv. fopra av faciaτ P1 16 proaenrn MC poffenf MP1O 17 kihi MPCBS mihi s. I M paulo post] p\' pautt P 18 de- • momb; (dęm. P) MPCR: daemoniiſ Sav 28 ante lic. bis add. mihi . av 26 conscientiam] add. domini est terra et plenitudo eius. ei quis uocat nos infldelium et uultis ire, omne quod nobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam P\'v, add. et paulo poft a . )
218
immolaticium est idolis, nolite manducare propter illum qui indicauit et propter conscientiam. conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ? siue ergo manducatis, sine bibitis, uel aliud quid facitis, omnia in gloriam dei facite. sine offensione estote Iudaeis et gentibus et ecclesiae dei: sicut et ego per . omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Et post paululum: Omnis uir orans aut prophetans uelato capite deturpat caput suum. omnis autem mulier orans aut prophetans non uelato capite deturpat caput suum. Et post. aliquantum: Hoc autem praecipio non laudans, quod non in melius, sed in deterius conuenitis. primum quidem conuenientibus uobis in ecclesia audio scissuras esse, et ex parte credo. nam oportet haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in uobis. conuenientibus ergo uobis in unum iam non est dominicam caenam manducare. unusquisque enim suam caenam praesumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut ecclesiam dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? quid dicam uobis? laudo uos? in hoc non laudo. Et post paucos uersus: Itaque quicumque manducauerit panem, uel biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. probet autem se ipsum homo, et sic de \'pane illo edat et de calice bibat. qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans [*]( 10 I Cor. 11, 4 et 5 18 ib. 17-22 24 ib. 27—34 ) [*]( 1 immolaciũ M, immolanτιū S\', immilaτum S2av S aliena .av 7 eccleſia MC1 per] pofr P\' 10 paulo pefr 8 uerba omnis autem mulier - - caput suum om. R 11 autem otn. P* ■ 12 non uelato] muelaro S 15 m unū in ęccla 8 ecclesiam \'Bav 16 esse] inτer uos effe Ra, esse inter uos v. nan opoitet] oporrer eui B, nam oporrer er Sav 17 et] om. B 18 domiruca MC 92 confundeτιſ MC 24 paucos] aiiquos a 25 erit] om. MC 27 de cahcem MC )
219
corpus. ideo inter uos multi infirmi et inbecilles, et dormiunt multi. quod si nosmet ipsos iudicaremus, non utique iudicaremur. dum iudicamur autem, a domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. itaque, fratres mei, cum conuenitis ad manducandum, inuicem expectate. si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conueniatis. cetera autem, cum uenero, disponam. Et alio loco; Sed deus temperauit corpus, ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem, ut non sit scisma in corpore, sed in id ipsum pro inuicem sollicita sint membra. et si quid patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra: siue glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. uos autem estis corpus Christi et membra de membro. et quosdam quidem posuit deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores; deinde uirtutes, exin gratia curationum, opitulationes, genera linguarum. numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes uirtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis locuntur? numquid omnes interpretantur? aemulamini autem carismata maiora: et adhuc excellentiorem uobis uiam demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum uelut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. et si habuero prophetiam et nouerim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil [*](7 I Cor. 12, 24-31 et I Cor. 13, 1—8 ) [*](1 corpus] add. dni Sâv, add. zpi CJ in marg. 2 iudicaremus] dimdicaremuT (-mur S\') RSav 6 rudicio S 7 difponam\' S 8 honorem (rem iu ras. 12 litt.) P 9 ɾchiſma S 11 glonarur RSav 13 deus] om. P1 14 secundo] fcdm S\' 15 exinde (amde S1) MSav gratia] gram B, gratiw ab opitulationes] ggbnanonef epιτulaτιοneſ Sa, opιτulaτιοneſ gubernaτιοneſ .P1v 16 linguarum] add. interpretationes fermonum av 18 om Imguiſ loquaτur M 20 kanfmara R, cariſmaτe Sl maiora 8 (Amiat.): meiiora MPC Rav 21 demonſτrabo P1 92 aeramentum] ef S (al seramτũ in marg. dl. m.) v 23 cimbalum MCRS1 24 miſτerra MCRS1 verba et omnem - - fidem om. MPC fi habuere Sav )
220
sum. et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. caritas patiens est, benigna est. caritas non aemulatur, non agit perperam, non in- Satur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non inritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem ueritati. omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. caritas numquam excidet. Et post aliquot uersus: Nunc autem manet fides, spes, caritas: tria haec, maior autem his est caritas. Sectamini caritatem. Et paulo post: Quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis. Item paulo post: Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia paruuli estote, sensibus autem perfecti estote. Et alio loco: Quid ergo est, fratres? cum conuenitis, unusquisque uestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant. Et post paucissimos uersus: Mulieres in ecclesiis taceant: non enim permittitur illis loqui, sed subditas esse, sicut lex dicit si quid autem uolunt discere, domi uiros suos interrogent. turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. an a uobis uerbum dei processit, aut in uos solos deuenit? Et post paululum: Nolite seduci: corrumpunt mores bonos conloquia mala. euigilate iuste et nolite peccare. ignorantiam enim dei quidam habent. [*]( 9 I Cor. 18, 18 et I Cor. 14, 1 11 I Cor. 14, 12 12 ib. 20 14 ib. 26 18 ib. 34—36 19 cf. Gen. 8, 16 22 I Cor. 15, 88 et M ) [*]( 1 verba in ciboa - - habuero om. p1 2 ardear P\' (Am.) 4 ppera MC verba non est - - inritatnr om. C 6 iniquιτaτe RSv 8 excediT P1C1, eicidir Cav, decidir R aliquod MCS1, aliquos Ra aliquot nersns] ahquando P\', aliqaanTa P1 9 manenT P1S2v fper fIde! 8 10 sectamini] add. autem a item paulo post] & ITem s. Un. C, item poft paululam a 18 paruoli M. 16 apocalipsi MP1C, apocalipτιn P2R, apocalypfm S mijpTacione M 17 pancos J2, aliquos a 19 sicnt et v 20 inτerrogenT uiroſ fuoſ 8 22 ſoluſ MPC1 deuenit] euenit a panl M nolite] er nolιτe S 24 iusti C\'RSav )
221
ad reuerentiam uobis loquor. Et post paululum: Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles, abundantes in opere domini semper, scientes quod labor uester non est inanis in domino. De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. per unam sabbati unusquisque uestrum apud se ponat, recondens quod - ei bene placuerit, ut non, cum uenero, tunc collectae fiant. cum autem praesens fuero, quos probaueritis per epistulas, hos mittam perferre gratiam uestram in Hierusalem. quod si dignum fuerit ut ego eam, mecum ibunt. ueniam autem . ad uos, cum Machedoniam pertransiero. nam Machedoniam pertransibo. apud uos etiam forsitan remanebo, uel etiam hiemabo, ut uos me deducatis quocumque iero. nolo enim nos modo in transitum uidere: spero enim me aliquantum temporis manere apud uos, si dominus permiserit. permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten. ostium enim mihi apertum est magnum et euidens, aduersarii multi. si autem uenerit Timotheus, uidete, ut sine timore sit apud uos. Et post paululum : Vigilate, state in fide, uiriliter agite et confortamini. omnia uestra in caritate fiant.

XXXII. DE EPISTVLA AD CORINTHIOS SECVNDA.

4 Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate. et sinceritate dei, et non in sapientia [*]( 1 I Cor. 15, 58 et I Cor. 16, 1-10 19 I Cor. 16, 18 et 14 28 H Cor. 1, 12. ) [*]( 2 eftote ftabiles a 4 collaif MP\' aanctos] fcts R 5 in ecclefiia a facite per unam fabbati. unusquisque distinx. a 7 collecTa S 10 nt] add. & P\'Sav 11 machedonia MC, macedomam (bis) BSav. nam machedoma C 12 etiam pr.] aurrm Sav, om. B manebo P2v 14 τranɾιτu PBSav enim] aUTem R 16 autem] enl S effefl S 17 et aduerfaru RSav 18 TimoTheof M uidere∗∗| M ut] om. C 19 uigilaτe & S 20 in] cum P1 EXPLIC. i- (inscriptionem capitis om.) S 22 AD CORINTEOS SECONDA M, fecunda ad connThios R )

222
carnali, sed in gratia dei conuersati sumus in mundo. Et post paululum: Si quis autem contristauit, non me contristauit, sed ex parte, ut non onerem, omnes uos. sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec, quae fit a pluribus, ita ut e contra magis donetis et consolemini forte abundantiore tristitia absorbeatur qui eiusmodi est. propter quod obsecro uos, ut confirmetis in illum caritatem. ideo enim scripsi, ut cognoscam experimentum uestrum, an in omnibus oboedientes sitis. cui autem aliquid donastis, et ego. nam et ego quod donaui, si quid donaui, propter nos in persona Christi, ut non circumueniamur a satana: non enim ignoramus cogitationes eius. Et alio loco: Ideo habentes hanc ministrationem, iuxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus; sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes uerbum dei, sed in manifestatione ueritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram deo. Et post paucos uersus: Non enim nosmet ipsos praedicamus, sed Iesum Christum dominum, nos autem seruos uestros per Iesum. Et paulo post: Habemus autem thesaurum istum in uasis fictilibus, ut sublimitas sit uirtutis dei, et non ex nobis. in omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: persecutionem patimur, sed non derelinquimur: deicimur, sed non perimus: semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et uita Iesu in corporibus nostris manifestetur. semper enim nos qui uiuimus in mortem tradimur propter [*]( 2 n Cor. 2, 5-11 12 II Cere 4, 1 et 2 17 ib. 5 19 ib. 7—13 . ) [*]( 1 in hoc mundo P2v 2 conmfrabiT MPCS\', contriftauit me a conrnfrabiT MCS 5 e contra] contra C, e con-rrano Po, ea con- Tra Sa abundanTion (hab. P) PS 7 illo Sa 9 autem om. R 11 a faTanan MPCSI 12 hancJ hunc Pl, om. v adminiftrationem av 13 defecimuT M (cod. Clar.) 17 uofma MC1 18 dominum] add. nostrum av 19 autem] om. S1 20 τheɾɾaurū MC 22 apBnamur M\'C\'t openamur S1, apponamur RS* difn- Tuimur MPXC 28 derelinquimur] add. humiliamur, fed non confundimur P* 25 et] om. P1B 26 uerba ėemper enim — —- maiii- . festetur om. R morre MPC )
223
Iesum; ut et uita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. ergo mors in nobis operatur, uita autem in nobis. habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: credidi propter quod locutus sum, et nos credimus propter quod et loquimur. Et post VI uersus: Propter quod non deficimus: sed licet is qui foris est homo noster corrumpatur, tamen is qui intus est renouatur de die in diem. id enim quod in praesenti est momentaneum et leue tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur in nobis : non contemplantibus nobis quae uidentur, sed quae non uidentur. quae enim uidentur temporalia sunt, quae autem non uidentur aeterna sunt. Et post paululum: Adiuuantes autem et exhortamur, ne in uacuum gratiam dei recipiatis. ait enim: tempore accepto exaudiui te et in die salutis adiuui te. ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis:. nemini dantes ullam offensionem, ut non uituperetur ministerium nostram: sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in uigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suauitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta, in uerbo ueritatis, in uirtute dei: per arma iustitiae a dextris et sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam: ut seductores et ueraces, sicut qui ignoti et cogniti, quasi morientes et ecce uiuimus, ut castigati et non mortificati, quasi tristes semper autem gaudentes, sicut egentes multos autem locupletantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes. Et post paucos uersus: Dilatamini et uos. nolite iugum ducere cum infidelibus. quae [*]( 3 cf. Ps. 116, 10 (115, 1) 5 n Cor. 4, 16—18 12 n Cor. 6, 1-10 14 ef. E*. 49, 8 29 HCor. 6, 13—18 et II Cor. 7, 1 ) [*]( 1 mortalia P1 6 tamen in ras. P 8 tribulationef (e ex i al. m.) P 9 fublimitate av 10 uerba sed quae n. oidentux om. Pl 12 adiuranres R 13 et] om. ab adhortamur edd. graTia (-cia) MC 22 ueritati P1 in uirtute] om. P1 23 a sinistris B S2ν glona MC 27 locuplerent ef MC1 28 et pr. om. P1 29 nolite] eT nolite R )
224
enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? quae autem conuentio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? qui autem consensus templo dei cum idolis? uos enim estis templum dei uiui, sicut dicit dominus: quoniam inhabitabo in illis et inambulabo, et ero illorum deus, et ipsi erunt mihi populus. propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominus, et inmundum ne tetigeritis: et ego recipiam uos, et ero uobis in patrem, et uos eritis mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens. Has igitur habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni iniquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore dei. Et post paululum : Quoniam et si contristaui uos in epistula, non me paenitet: et si paeniteret, uidens quod epistula illa, etsi ad horam, uos contristauit, nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam. contristati enim estis secundum deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex uobis. quae enim secundum deum tristitia est, paenitentiam in salutem stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur. ecce enim hoc ipsum, secundum deum contristari uos, quantam in uobis operatur sollicitudinem! Et post paucos uersus: Notam autem uobis facimus, fratres, gratiam dei, quae data est in . ecclesiis Machedoniae, quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum, altissima paupertas eorum abundauit in diuitias simplicitatis eorum. quia secundum uirtutem, [*](5 cf. Leu. 26, 12 et Ez..87, 27 7 cf. Es. 52, 11 et Hierem. 81, 9 et 88 12 n Cor. 7, 8—11 21 n Cor. 8, 1--21 ) [*]( 2 conuentio] conrenno P1 8 fideli] fidelibuf P\' cum ont. P1 mfidele P2S (ex corr.) cQfenfaf M, consensus (fen in ras. 6 litt.) P, cũconsensus C 4 enim] autem PRS Templo C 5 inambulabo inter eos aν, inter eof ambulabo P* 9 uos om MP1C 10 kflli MPCRS 11 inquinal MP1C 12 nmorem P1 paululum] paucos u\'sus R 18 ai] om. P1 paeniteret] pemra 81 15 nunc autem S 16 enim] om. 81 17 in] om. S1 18 frabilem m falurem R 19 ecce enim] etenim a 20 contnfTaui M1P1CRa quanTi! P 22 data efr mihi P1 28 macedomae RSav in] om. S 24 habundanriae S alτιsima M, et alτιssima P\'Sav )
225
testimonium illis reddo, et supra uirtutem uoluntarii fuerunt, cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos: et non sicut sperauimus, sed semet ipsos dederunt primum domino, deinde nobis per uoluntatem dei, ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum coepit ita et perficiat in uos etiam gratiam istam. sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sol- licitudine et caritate uestra in nos, ut et in hac gratia abundetis : non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam uestrae caritatis ingenium bonum conprobans. scitis enim gratiam domini nostri lesu Christi, quoniam propter uos egenus factus est, cum esset diues, ut inopia illius uos diuites essetis. et consilium in hoc do: hoc enim nobis utile est, qui non solum facere, sed et uelle coepistis ab anno priore. nunc uero et facto perficite, ut quemadmodum promtus est animus uoluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. si enim uoluntas promta, secundum id quod habet accepta est, non secundum quod non habet. non enim ut aliis sit remissio, uobis autem tribulatio, sed ex aequalitate: in praesenti tempore uestra abundantia illorum inopiam suppleat, et illorum abundantia uestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: qui multum, non abundauit, et qui modi- . cum, non minorauit. gratias autem deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro uobis in corde Titi: quoniam exhortationem quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua uoluntate profectus est ad uos. misimus autem cum illo fratrem, cuius [*]( 22 cf. Ezod. 16, 18 ) [*]( 1 et] quod R faper S 2 exorrario C1 5 uoluntatem] ωr- τuτē MP1CR 6 perficia MCR uos] nof MPC, uobis av 7 sollicitudine] add. infuper av 8 nos] uobis R 9 p — follici- Tudine S aliorum] om. R 10 ingenuum a fcimuf MPCR 12 ilbuf mopia Sv uos] om. R 15 et 17 prumTuf et prumTa MP1 promtaJ add. efT P1Rav 18 fecundum id av remiflo M 19 feda exquabTaTe S 20 et] UT eT P2Sav , UT R 21 suplem̃τu MPl 22 habundabιτ S 23 minorabιτ MPCS 24 quoniam] qm R suscipιτ∗∗ M, fufcipiT P1, accepiT S • 26 mifflmaf M1P1C ) [*]( XII, Aug. 8, i. ) [*]( 15 )
226
laus est in euangelio per omnes ecclesias — non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia, quae ministratur a nobis ad domini gloriam et destinatam uoluntatem nostram, — deuitantes hoc, ne quis nos uituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. prouidemus enim bona non solum coram deo, sed etiam coram hominibus. Et post VIIII uersus: Nam de ministerio quod fit in sanctos, ex abundantia est mihi scribere nobis. scio enim promtum animum uestrum, pro quo de uobis glorior apud Machedonas, quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et uestra aemulatio prouocauit plurimos. misi autem fratres, ut ne quod gloriamur de uobis euacuetur in hac parte: ut, quemadmodum dixi, parati sitis, ne, cum uenerint mecum Machedones et inuenerint uos inparatos, erubescamus nos, ut non dicam uos, in hac substantia. necessarium ergo existimaui rogare fratres, ut peruenirent ad uos et praepararent repromissam benedictionem hanc paratam esse, sic quasi benedictionem, non quasi auaritiam. hoc autem: qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. unusquisque enim prout destinauit corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit deus: potens est autem deus omnem gratiam abundare facere in uobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet [*]( 7 n Cor. 9, 1-15 18 cf. Prou. 22, 8 21 cf. Eccli. 35, 11 25 cf. Ps. 111 (112), 9 ) [*]( 1 omne ecclesia̅ C1 3 granae P1 quae] qm P1, om. R 4 disτιnaτā MPlC, diTnncTam B 5 quae] qw P1 a] om. P1 nobis] add. in domini gloriam a 6 etiam] & S 7 hominibus) ommb; MC VIIII] aliquos a de om. P1 8 habundanna MPlC, habundan-n (abund-) P2RSav 9 prūpτū M, prumτū P1 10 et 14 macedonee Rav 11 misimus P1 (cf. Sab.) 15 dicamuf P2v 16 puenerenT M, reuemrenT R, puemanx (-at a) Sav praeparenT P\'Sav 18 autem] add. dico Rav, add. dico qua P5 20 enim] om. RSv . disτιnawτ MPC 21 cordi C1, in corde Rv (de corde cod. Amiat.) 24 habundeτιs (rif in rat.) M )
227
in aeternum. qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen uestrum. et augebit incrementa. frugum iustitiae uestrae, ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem deo — quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in domino —, per probationem ministerii huius glorificantes deum in oboedientia confessionis uestrae et simplicitate communicationis in illos et in omnes, et ipsorum obsecratione pro uobis, desiderantium uos propter eminentem gratiam dei in uobis. gratias ago deo super inenarrabili dono eius. Et alio loco: Qui autem gloriatur, in domino glorietur. non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem deus commendat. Et post aliquantum : Ministri Christi sunt? ut minus sapiens dico, plus ego. in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter: a Iudaeis quinquies quadraginta una minus accepi, ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui: in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis gentibus, periculis in ciuitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et aerumna, in uigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate: praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. quis infirmatur, et [*]( - 12 n Cor. 10, 17 et 18; cf. Hierem. 9, 28 15 II Cor. 11, 23—30 ) [*](1 aeternum] fqculum fqcoli av 2 mulTiplicauiT MP\'C 5 uos a 7 abunda S 8 oboedien-nam MC 9 simplicιτaτem P\'C in illos] illius 01 12 ago om. S super] femp S (C, sed corr. m pr.) enarrabile MP\'C 14 deos] dfif S 15 sunt ?] add. et ego P2a 18 quadragenas P\'av uerba quadrag. una minus om. Pl 20 pfundū P2R 21 uerba ex genere p. e. g. p. i. c. periculis om. Pl 23 mare MP 24 in frigore et nuditate: in fame et fiti: in ieiuniis multis a 25 illa] om., initio paginae S 26 comdiana PlS sollicιτudine MC ) [*]( 15. )
228
ego non infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror? si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt gloriabor..E t post paululum: Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. cum enim infirmor, tunc potens sum. Et post XI uersus : Ecce tertio hoc paratus sum uenire ad uos, et non ero grauis uobis. non enim quaero quae uestra sunt, sed uos. nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus uestris, licet plus uos diligens minus diligar. Et post aliquot uersus: Timeo enim, ne forte, cum uenero, non quales uolo inueniam uos et ego inueniar a uobis qualem non uultis : ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter uos, ne iterum cum uenero, humiliet me deus apud uos et lugeam multos ex his qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditiam et inpudicitiam, quam gesserunt. Et alio loco: Oramus autem deum, ut nihil mali faciatis: non ut nosuos probati pareamus, sed ut uos quod iustum est faciatis. Et post VI uersus : De cetero, fratres, gaudete, perficimini, exhortamini, idem sapite, pacem habete: et deus dilectionis et pacis erit uobiscum. [*]( 8 II Cor. 12, 9 et 10 7 ib. 14 et 15 13 ib. 20 et 21 20 II Cor. 18, 7 22 ib. 11 ) [*]( 1. non ego P qmfcandalizeTur C ego non, CRSav uror (o in ras.) M 4 verba meis ut—infirmitatibus om. B 5 infirmitatibus meis av 6 anguftiia mnltis a infirmior R 7 XI] IX B, aliquos a hoc] om. a 8 verba et non — sed uos om. P 10 τesaurizare M libenτιsime M 12 aliquanτοs P, aliquoa a 18 quahf MPa 15 diffenτrionef MC 17 et] UT Pl 19 mmundma & mpudicina (im-) CB, post imnund. add. & formca-nonem P1 20 faciamuf Ml 21 iustum] bono Sv faciTe R 22 perficimini] pfecri efτοτe P2Rv 2S idem] idem (m in ras. al. m.) P, ldefr S, id ipfum a EXPLIC DE EPLA II- AD COR. (atram. scr.) j INCIPIT DE EPLA AD GALATAS (minio.) | S )

229
XXXIII. DE EPISTVLA AD GALATAS.

Si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem. Et aliquanto post: Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque praeputiam, sed fides, quae per dilectionem operatur. Et alio loco: Vos autem in libertate uocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per caritatem spiritus seruite inuicem. omnis enim lex in uno sermone inpletur: diliges proximum tuum sicut te ipsum. quod si inuicem mordetis et comeditis, uidete ne ab inuicem consumamini. dico autem: spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem. haec enim inuicem aduersantur, ut non quaecumque uultis. illa faciatis. quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt inmunditia, fornicatio, luxuria, idolorum. seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, inuidiae, homicidiae, ebrietates, comissationes, et his similia: quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia. aduersus huiusmodi non est lex. qui autem sunt Christi, carnem suam [*]( 8 Gal. 1, 10 4 Gal. 5, 6 6 ib. 13-26 et Gal. 6, 1-10 9 cf. Leu. 19, 18 ) [*]( 2 galaThas PlRa 3 feruof M 4 poft aliquantum a 5 aliqua R 6 hberraxe MCa: liberraTem PRSv 7 τanτum in ras. al. m. P occassionem P 8 spiritus] om. R feru ιτeinuicē (ras. ae?) M 9 unu M\' diligil MP1 sicut] T5quam P 10 cο̅medeτιſ MP\'C 11 confammammi P1S1a autero] add. in Chrifto a deſidenum 8 12 non] ne a enim] ftbi . add. P2av 15 ducemim P2S1 lege] sequitur raswa decem litt. in P 16 fornicaτιο lmmundina Sav luiuria] om. P\', luxona M P2C 17 uemficia mimicιτιa M 18 defennomf M, diſſenτιοneſ C 18 homicidia P1S2v 19 cο̃miſacioniſ M, commeſſaτιοneſ (-ciones R) PCRS1 21 pax] add. paτιenτιa P\'Rv 22 continentia] add. cafnTaf RSo 23 Chrilti] om. MC1 ipi funT Pa. )

230
crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis. si spiritu uiuimus, spiritu et ambulemus. non efficiamur inanis gloriae cupidi, inuicem prouocantes,. inuicem inuidentes. Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tempteris. alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. opus autem suum probet unusquisque, et sic in semet ipso tantum habebit gloriam et non in altero. unusquisque enim onus suum portabit. communicet autem is qui cathecizatur uerbum ei qui se cathecizat in omnibus bonis. nolite errare: deus non inridetur. quae enim seminauerit homo, haec et metet: quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem, qui autem seminat in spiritu de spiritu metet uitam aeternam. bonum autem facientes non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes. ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

XXXIIII. DE EPISTVLA AD EPHESIOS.

Obsecro itaque uos, fratres, ego uinctus in domino, ut digne ambuletis uocatione qua uocati estis, cum omni humilitate animi et mansuetudine, cum patientia subportantes inuicem in caritate, sollicite seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. [*]( 8 Gal. 6, 1-10 21 Eph. 4, 1-8 ) [*]( 8 ſιτ mhil P 9 glonam habebrr PSv 10 glona C 11 ca- τhecizaτur P, caThenzaTor (caTez- Sl) MCRSla ei] ei\' C 12 caThecizar MP, caτhezizaτ (caTez- S1) CRS1 15 ſeminauerιτ R et metet o, mera I & M, ma&* S 17 enim] autem P meramuf MC. 19 EXPŁIC DE EPLA AD GAŁAT, (atr.) I nrciprr DB EPISTOLA. AD EPHESIOS (min.) I S, de epls beaTi paoli apll ad epheCios R 21 effesios MC - 22 digm S 24 animiJ om. PRSav 25 follxcm PRv 25 pacis] uersum quartum : unum corpaf & unuſ ſpſ̅ ſicuτ uocan eſτιſ m una ſpe uocanomf uefrrae add. P )

231
Et alio loco: Hoc itaque dico et testificor in domino, ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in uanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a uita dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum : qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis et auaritiae. uos autem non ita didicistis Christum: si tamen illum audistis et in ipso docti estis, sicut est ueritas in Iesu, deponere uos secundum pristinam conuersationem ueterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. renouamini autem spiritu mentis uestrae, et induite nonum hominem, qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. propter quod deponentes - mendacium, loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus inuicem membra. irascimini et nolite peccare. sol non occidat super iracundiam uestram. nolite locum dare diabolo. qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret operando manibus quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. omnis sermo malus ex ore uestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis, ut det gratiam audientibus. et nolite contristare spiritum sanctum dei, in quo signati estis in die redemptionis. omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis \'cum omni malitia. estote autem inuicem benigni, misericordes donantes inuicem, sicut et deus in Christo donauit uobis. Estote ergo imitatores dei, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et [*]( 1 Eph. 4, 17—32 et Eph. 5, 1-33 et Eph. 6, 1-20 18 cf. Zach.. 8, 16 15 cf. Ps. 4, 4 25 Eph. 5, 1—33 ) [*]( 1 m loco S itaque] lgiTnr Po 2 ſicuτ & Sav 8 uita] ma R 5 difperanref MP 6 mpudiciria C omm P* m auarιτιa P, m aaaritiam v 7 tUrba nos autem n. i. d. Chr., s. t. i. a. e. i. ipso edocti estis, s. e. u. in Iesu add. man. posterior, cum prima habuisset eT p\' paũlul P 8 deponere] deponite a 10 cor_ rūpeτur M 18 uenrare R 15 irascimini] add. aurem P* . 16 diabtilo MP 17 manibus] add. ſuiſ RS2av 19 bonQ M, bonus eft R 20 oportunitatis] at fldei a in marg. (cf. v) 22 in diem v 25 ∗∗uob M 26 Km MPCRS )
232
Christus dilexit nos, et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suauitatis. fornicatio autem et omnis inmunditia aut auaritia nec nominetur in uobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. hoc enim scitote intellegentes, quod omnis fornicator, aut inmundus, aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habent hereditatem in regno Christi et dei. nemo uos seducat inanibus uerbis: propter haec enim uenit ira dei in filios diffidentiae. nolite ergo effici participes eorum. eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino: ut filii lucis ambulate - fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et ueritate — probantes quid sit beneplacitum deo. et nolite communieare operibus infructuosis tenebrarum: magis autem et redarguite. quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur. omne enim quod manifestatur lumen est. propter quod dicit: surge qui dormis et exurge a mortuis, et inluminabit tibi Christus. uidete itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. propterea nolite fieri inprudentes, sed intellegentes quae sit uoluntas domini, et nolite inebriari uino, in quo est luxuria: sed implemini spiritu, loquentes uobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus uestris domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine domini nostri lesu Christi deo et patri, subiecti inuicem in timore Christi. mulieres uiris suis subditae sicut domino: quoniam uir caput est mulieris, sicut Christus caput est ecclesiae, ipse saluator [*]( 1 se] femer CRSav S ant] & S 4 ſcurilιτaſ MPRS2 6 eſτιτοτe M, efciTOxe C 7 habeT P1RSav 9 difidenτιe M 10 ergo] igiℱ R enl* M 11 ibulae M 18 quid] qm M. quę C 14 et] om. Sav 15 fiūτ m occulτο R 16 autem] om. S omm e. q. manifeſτeτur P1 18 tibi] re Rv 21 fiere M 22 domini] dl Cav mebnare MC 28 loxona MC impleamini R spiritu] add. ſancτο Rav 24 hlrnf M 25 ueftris: domino gratiae àistinz. a )
233
corporis. sed sicut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres uiris suis in omnibus. uiri, diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut illam. sanctificaret, mundans lauacro aquae in uerbo: ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et inmaculata. ita et uiri debent diligere uxores suas ut corpora sua. qui suam uxorem diligit, se ipsum diligit. nemo . umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam: quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius. propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in ecclesia. uerum tamen et uos singuli, unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat: uxor autem ut timeat uirum. Filii, oboedite parentibus uestris in domino. hoc enim iustum est. honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi et sis longaeuus super terram. et patres, nolite ad iracundiam prouocare filios uestros, sed educate eos in disciplina et correptione domini. serui, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis uestri, sicut Christo: non ad oculum seruientes, quasi hominibus placentes, sed ut serui Christi facientes uoluntatem dei ex animo, cum bona uoluntate seruientes ut domino et, non hominibus, . scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc recipiet a domino, siue seruus, siue liber. et [*]( 11 cf. Gen. 2, 24 16 Eph. 6, 1-20 17 cf. Eiod. 20, 12 et Deut. 5, 16 et Eccli. 3, 9 ) [*]( 1 corporis eius av 4 mundans eam Sa aquae] aTque P1 6 eiusmodi] huiuſmodi PRv 8 fuam diligιτ uxorem S 9 fouer ec nuτrιτ R 10 quia] qm̃ P\' 11 de carne eius om. R propter] eT ypT\' R relmquιτ P 14 autem] om. P\' et] om. R 15 uxorem fuam av 16 ut] om. av 17 tuum] om. R 18 primum mandatum a 19 longeuof M 21 et] in add. R 24 sed] om. C 27 bonum] om. MCR pcipia Set] add. uos av )
234
domini, eadem facite illis remittentes minas, scientes. quia et illorum et uester dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum. de cetero, fratres, confortamini in domino et in potentia uirtutis eius. induite uos armaturam dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli: quia non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundirectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. propterea accipite armaturam dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. state ergo succincti lumbos uestros in ueritate et induti loricam iustitiae et calciati pedes in . praeparatione euangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. et galeam salutis adsumite et gladium spiritus, quod est uerbum dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso uigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis, et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium euangelii, propter quod legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui.

XXXV. DE EPISTVLA AD PHILIPPENSES.

Quia m nullo confundar, sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, siue per uitam, [*]( 10 cf. EB. 11, 5 et 52, 7 et 40, 3 14 cf. Es. 59, 17 22 Philipp. 1, 20-24 ) [*]( 1 et ante illorum om. P 3 eum] deum PR 4 in ante potentia om. R armarura MPCR 5 poffenf MPC uerba insidias - - potestates aduersus om. Cl noBisj uob M 6 aduerfum (tertio et quarto loco). S 8 nequιτιa MPS caelefnf p1 9 armaτura MPC mala av 11 mdmTe MCa calciare MC* 14 galeam] galea MC1, add. fpem P1 gladio P1, galeam a 16 instantia] iuſτιτιa S 17 obfecrarione C sanctisj om. P1 19 miſτerium MPR, mmifrena C lega τιοne̅ PS catena] ista add. a EXPLICIT DE EPHESIIS (atr.) J INCIPIT DB PHILIPPENSIS (mtn.) I S 22 FILIPENS MC, PHILIPPENSIS P1 .23 ofundor R )

235
siue per mortem. mihi enim uiuere Christus et mori lucrum. quod uiuere in carne hic fuctus operis est, et quid eligam ignoro. coartor e duobus: desiderium habens dissolui et cum Christo esse, multo magis melius: permanere autem in carne necessarium est propter uos. Et post VI uersus: Tantum digne euangelio Christi conuersamini, ut siue cum uenero et uidero uos, siue absens audiam de uobis, quia statis in uno spiritu unanimes, conlaborantes fide euangelii, et in nullo terreamini ab aduersariis, quae est in illis causa perditionis, uobis autem salutis: et hoc a deo. quia uobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini : idem certamen habentes, quale et uidistis in me, et nunc audistis de me. Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua uiscera et miserationes, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes. nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi inuicem arbitrantes. non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum. hoc . enim sentite in uobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem deo: sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo: humiliauit se ipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et deus illum exaltauit et donauit illi nomen super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et [*](5 Philipp. 1, 27-80 et Philipp. 2, 1—80 ) [*](1 Christus] add. eft P2C2 RSav 2 quod] quodfi PRSav hic] . mihi add. Sav . 8 coartor] add. emm Sa, add. auTem PRv r 5 est] om. Rv 6 enangehum PlS, m euangelio P\' 7 abfenfum S in punctis suppos. det. P 8 fidei Sav, m fide. P2R 9 in ante illis om. RSav, del. P1 11 pro] a R 15 ut] & MP\'C 16 fapiaif C 17 sentientes] fapientes a 20 senTixe (re in ras. 4 litt. al. m.) P 21 fe eCCe in ras. al. m. M, effe fe RSav 22 fe M1 24 humihuιτ M femet RSav factus] om. MC 26 nomen] add. quod efr P*Rv\' )
236
omnis lingua confiteatur quia dominus lesus Christus in gloria est dei patris. itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore uestram salutem operamini. deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere pro bona uoluntate. omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis sine querella et simplices filii dei sine reprehensione in medio nationis prauae et peruersae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, uerbum uitae continentes ad gloriam mihi in diem Christi, quia non in uacuum cucurri neque in uacuum laboraui. sed et si immolor supra sacrificium et ministerium fidei uestrae, gaudeo et congratulor omnibus uobis. id ipsum autem et uos gaudete et congratulamini mihi. spero autem in domino Iesu Timotheum cito mittere ad uos, ut et ego bono animo sim, cognoscens quae circa uos sunt. neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro uobis sollicitus sit. omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Christi Iesu. experimentum autem eius cognoscite, quoniam sicut patri filius mecum seruiuit in euangelio. hunc igitur spero me mittere, mox ut uidero quae circa me sunt. confido autem in domino, quoniam et ipse ueniam ad uos cito. necessarium autem existimaui Epaphroditum fratrem et cooperatorem et conmilitonem meum, uestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad uos: quoniam quidem omnes uos desiderabat et maestus erat propter quod audistis illum infirmatum. nam et infirmatus est usque ad mortem, sed deus misertus est eius: non solum autem eius, uerum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. festinatius ergo misi illum, ut uiso eo iterum gaudeatis et ego sine [*](2 krtu MPCRS 8 ffenna S 7 quarela S 9 quaf S 10 mihi] mea P\'Rv die v 12 immolox] al̷ emulor a in marg. fap P\'S 15 CITO me P\', me cito v *ad M 16 circum P 18 Christi Iesa] ihū xpi Rav 19 autem] om. S 22 & s. l. M 23 epafrodiTum MPCR, ephaphrodιτum S 26 quod] om. P1, ea quod P* (cf. v) 27 morTe M sed] & MPC 28 deus] dnf C1 29 super tristitiamj om. R feſτmanτιuſ P2 Rav 80 ergo] enim C sine] om. P1. )
237
tristitia sim. excipite itaque illum cum omni gaudio in domino, et eiusmodi cum honore habetote: quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam, ut impleret quod uobis deerat erga meum obsequium. Et paulo post: Fratres, ego me non arbitror adprehendisse: unum autem, quae quidem retro sunt obliuiscens, ad ea uero quae sunt in priora extendens me, ad destinatum persequor, ad brauium supernae uocationis dei in Christo Iesu. quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc uobis deus reuelauit: uerum tamen ad id quod peruenimus, ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula. imitatores mei estote, fratres, . et obseruate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. multi enim ambulant, quos saepe dicebam uobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis interitus, quorum deus uenter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. nostra autem conuersatio in caelis est. Et post XIII uersus : Gaudete in domino semper: iterum dico, gaudete. modestia uestra nota sit omnibus hominibus. dominus in prope est. nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum . gratiarum actione petitiones uestrae innotescant apud deum. et pax dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda uestra et intellegentias uestras in Christo Iesu. de cetero, fratres, quaecumque sunt uera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua uirtus, si qua laus, haec cogitate: [*]( 5 Philipp. 8, 13-20 17. Philipp, 4, 4-18 ) [*]( 1 τriſτιτιam (-ci5 M) MPC omne MC1 4 deraT M1 erga] circa Sa, ergo P1, add. de P 5 me] om. P1 conprehendiffe in ras. P\' 6 autem del. P\' reTro ranr quidem S 7 in ante priora om. Sv diſτιnaτū MPl alt. ad] del. P1S1, om. R 8 bradium MPC (brabium cod. Amiat,) 9 qm τlιτer P\', qmd aliud P* 10 nobis om. R deuf uob S reuelabix Rv .15 uenTer efr P2 Rv 16 confuſione̅ M, confuſſione P 17 ̷ΧΙΙΙ R, aliquos a 19 in prope (in s. I. m. pr.) M, enim prope PRSa, prope v 22 quae] qm C 28 Iesu] om. 8 24 fratres chariflimi a quęcumq, fanr pudica S 26 laus] CaIne C1, add: diſciplinae P\'v. )
238
quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et uidistis in me, haec agite: et deus pacis erit uobiscum. gauisus sum autem in domino uehementer, quoniam. tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. non quasi autem propter penuriam dico. ego autem didici in quibus sum sufficiens esse. scio et humiliari, scio et abundare — ubique et in omnibus institutus sum — et satiari et esurire et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat. uerum tamen bene fecistis communicantes tribulationi meae. scitis autem et uos, Philippenses, quod in principio euangelii, quando profectus sum a Machedonia, nulla mihi ecclesia communicauit in ratione dati et accepti nisi uos soli: quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in rationem uestram. habeo autem omnia et abundo. repletus sum acceptis ab Epaphrodito quae misistis, odorem suauitatis, hostiam acceptam, placentem domino.