Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Scripsi etiam librum de fide, spe, caritate, cum a me, ad quem scriptus est, postulasset, ut aliquod opusculum haberet meum de suis manibus non recessurum, quod genus Graeci ἐγχερίδιον uocant. ubi satis diligenter mihi uideor esse conplexus, quomodo sit colendus deus, quam sapientiam esse hominis utique ueram diuina scriptura definit.

Hic liber sic incipit: Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter.

CAPVT XC.

DE CVRA PRO MORTVIS GERENDA AD PAVLINVM EPISCOPVM LIBER VNVS.

Librum de cura pro mortuis gerenda scripsi, cum interrogatus litteris fuissem, utrum prosit cuique post mortem, quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepelitur.

Hic liber sic incipit: Sanctitati tuae, coepiscope uenerande Pauline.. [*]( 7 Ench. 2, 1 8 lob 28, 28. cf. Aug. de trin. XII, 14, 22. XlIII, 1, 1. de spir. et litt. 11, 18. ep. 140, 18, 45. 167, 3, 11 ) [*](1 num. om. BEFPQ, LXIII v 2 de fide C1D1E1R, ad laurentium de fide cet. v spe] G2 s. l., et spe FR caritate BC1D1, et caritate - cet. v 3 scribsi H eciam CS spe] et spe ER caritate C1D1, et caritate cet. v 4 scriptum C1DSV aliquid 01, aliquot R opusculum om. B, opuscolum Y, opusculo Dl 5 meum] meis B cesaurum EI, necessurum Dt, recensurum Q greci mss. 6 enchiridion ODt, enchyridion BRV, enchyrion E, ENXIPIAIwN Q1, enchiridyon Q2 s. 1.. encheridion F, ΗΝΧΙΡΥΔΙωΝ̄ D2 uideor (ui m. 2 s. l.) Q 7 quam om. El 8 diuinam E1GS1 scripturam C1D1E1GS1 difinit C1D1, definiuit BR, definiit GMO, diffiniit N 9 dilectissimae D 10 quantum-delecter om. B erudicione 01DQ 11 num. om. BFMPQ, LXIV v 12 genda F1P1, agenda B 14 gerendas Gl 15 fuissem litteris B possit Dl cui quae D, cui HI mortem (te in ras.) M 16 sepellitur C1D1E2V, sepellitus El, sepelia- tura 17 sanctitati] sanctitate G, diu sanctitati E2Q2Rv, diu sanctitate E1 )

203

CAPVT XCI. DE OCTO DVLCITI QVAESTIONIBVS LIBER VNVS.

Liber, quem praenotaui de octo Dulciti quaestionibus, non esset in hoc opere commemorandus inter libros meos, cum sit confectus ex his, quae a me in aliis antea conscripta sunt. nisi et disputationis aliquid a nobis interpositum reperiretur in eo, et uni earum quaestionum non ex opusculo aliquo meo responsionem, sed tunc quae potuit occurrere reddidi.

Hic liber sic incipit: Quantum mihi uideatur, dilectissime fili Dulciti.

CAPVT XCII. AD VALENTINVM ET CVM ILLO MONACHOS. DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO LIBER VNVS.

Propter eos, qui, cum defenditur dei gratia, putantes negari liberum arbitrium sic ipsi defendunt liberum arbitrium. ut negent dei gratiam asserentes eam secundum merita nostra dari, scripsi librum, cuius est titulus: de gratia et libero [*]( 14 Aug. ep. 214, 1. 215, 1 sq. 16 Aug. de gr. et lib. arb. 5, 10 sqq. ) [*](1 num. om. BFNPQ, LXV v 2 octe 01, septem H dnlciti C1D1, dulcidii El, dulcitii cet. v 3 praenuntiaui C1D1 dulciti EI, duciti. C1D1, dultici B, dulcitii cet. v 4 oc E1 commemoratus El inter iam ex in S 5 conspectus El iis m antea OEI, ąn P, quoque antea E2, ante cet. 6 repperiretur DE2FHMPQRV, repperetur E1 7 uni earum] unicarum M, uni eorum El aliquo] aliquo alio HMOPSVv 8 sed-incipit F2 in ras. et in mg. potuerunt R occurre Q reddidi BC1D1FGNRS, reddidissem cet. v 9 hic liber] hoc opus B uideatur C1D1ER, uidetur cet. v dilectissimae D 10 filii 0 dulceti C1M, dulcicii R 11 num. om. BFPQ, LXVI v 12 ualentinum] u. abbatem R cum illo] cum eo E, quosdam B, ad eos cum illo sunt (ad eos et sunt s. l. m. 2) S monachos] ad m. F, monachis MP 15 liuerum El sic-arbitrium om. EIHPQl ipse G1S1 16 negent (t add. m. 2) CD asseren.tes (t ras., t m. 2) 0, efferentes El 17 titulus est BFGNQSVv )

204
arbitrio. ad eos autem scripsi monachos Adrumetinos, in quorum monasterio de hac re coeperat esse contentio, ita ut me consulere eorum aliqui cogerentur.