Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Vbi maxime disputatur de baptismate paruulorum propter originale peccatum, et de gratia, qua iustificamur, hoc est iusti efficimur, quamuis in hac uita nemo ita seruat mandata iustitiae, ut non sit ei necessarium pro suis peccatis orando dicere: dimitte nobis debita nostra. contra quae omnia sentientes illi nouam heresem condiderunt. in his autem • libris tangenda adhuc arbitratus sum nomina eorum sic eos facilius posse corrigi sperans, immo etiam in tertio libro, quae est epistula, sed in libris habita propter duos, quibus eam conectendam putaui, Pelagi ipsius nomen non sine aliqua laude posui, quia uita eius a multis praedicabatur, et eius illa redargui, quae in suis scriptis non ex persona sua posuit, sed quid ab aliis diceretur exposuit, quae tamen postea iam hereticus pertinacissima animositate defendit. Caelestius uero discipulus eius iam propter tales assertiones apud Carthaginem in episcopali iudicio, ubi ego non interfui, excommunicationem meruerat. [*]( 2 Rom. 3, 24. Tit. 3, 7 3 I Io. 3, 24 5 Matth. 6, 12 7 Aug. de gest. Pel. 23, 47 10 De pecc. mer. et rem. III, 3, 5 11 Aug. de gest. Pel. 22, 46 14 Aug. de haeres. 88 ) [*]( 1 de baptismate disputatur E 2 uriginale Cl de om. a gratia C1D1R, gratia dei cet. v qua] que Cl, quae Dl, quia H hocefficimur om. BF 3 efficimur (ef in ras. m. 2) D hac] ac 01 ser- * uat ODt, seruet V, seruet cet. v 4 iusticiae C 5 demitte ClD deuita C1, debitta Q quae (ae in ras.) V, quam Oa 6 heresim BC2D2FHM2OBV conderunt 0 7 libri G1 tangenda ClDl, tacenda cet. v facilius eos B 8 separans Ql in om. B 9 aepistula H **duos (bu ras.) C 10 eam] etiam (ti m. 2) S conectandam BF pelagi C1D1l, pelagii cet. v laude aliqua B 11 illa eius V 12 redarguit GSa 13 quid] quod B, quid et ElOa ab om. V exposui H 14 hereticos ClDl pertinacissima (a alt. m. 2 in ras.) C, pertinatissima F celestios H, celestis B, celestinus N 15 discipolus V adsertiones EHV, assertione CD, assertiones eius B cartaginem BGS, karthaginem E, carthagine ClDl 16 episcopale C1 iudio ClDl ubi om. B non om. a excommunicatione M 17 merat ClD )

172

In secundo libro quodam loco: hoc quibusdam, inquam, etiam in fine largietur, ut mortem repentina commutatione non sentiant, . seruans locum diligentiori de hac re inquisitioni. aut enim non morientur aut de ista uita in mortem et de morte in aeternam uitam celerrima commutatione tamquam in ictu oculi transeundo mortem non sentient.

Hoc opus sic incipit: Quamuis in mediis et magnis curarum aestibus.