Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Antequam finirem libros de trinitate et libros de Genesi ad litteram, inruit causa respondendi litteris Petiliani Donatistae, quas aduersus catholicam scripsit, quam differre non potui, et scripsi in hanc rem tria uolumina, quorum primo primae parti epistulae ipsius, quam scripsit ad suos, quia non tota in nostras manus uenerat, sed prior parua pars eius, quanta potui celeritate et ueritate respondi. etiam ipsa epistula est ad nostros, sed ideo inter libros habetur, quia ceteri duo in eadem causa libri sunt. postea quippe inuenimus totam eique tanta diligentia respondi, quanta Fausto Manicheo, uerba scilicet eius sub eius nomine prius ponens particulatim et sub meo per singula responsionem meam. sed prius, quod scripseram, antequam totam reperiremus, peruenit ad Petilianum, et iratus respondere conatus est in me potius dicens. quidquid eum libuit, in causa uero omnino deficiens. quod cum possit conlatis utriusque nostrum scriptis facillime aduerti, tamen propter tardiores hoc ipse respondendo demonstrare curaui. sic est additus eidem operi nostro liber tertius. [*]( 1 num. om. BFPQ, XXV v 2 petaliani P2, peciliani R 3 finerem P1 trinitatae C 5 scripsit] s. ecclesiam Va, ecclesiam scripsit O, fidem scripsit Q2 quam om. Ql differe Cl 6 scribsi HM, scripsit FSl 7 #epistulae (a ras.) C quam] que H quia] qua CP-D1 toto 81 8 manus nostras B pars eius parua a 9 caeleritate D, caeritatae C1 et ueritate om. P ueritatae C ipsa E 10 libro Ql 11 eiquae D\'Ml 12 tanta ex et ante corr. 02 quanto C1G1M1 fausta E manicheo M 13 scilicit Cl, cilicet El pro eius om. B alt. eius DE1R, eius C, ipsius cet. v ponensJ nomine F 14 meo (me m. 2 in ras.) D 15 scribseram M repperiremus 01DEFGMPRS, repperimus H 17 eum] ei* D2, enim H causam OP 18 possit CDMOQl, posset cet. m utriusque (trius m. 2 in ras.) M, utrisque BFGHN nostrum om. Pa, non 0 facillimae C, non facillime a auerti 0 19 ardiores Dt ipsae C, ipso FGNS, ipsi B, ipsum D2Ql 20 sicn (ut ras.) E idem H operi nostro CDER, nostro operi cet. v opis P1 ) [*]( XXXVI Aug. lectio I pars 2 ) [*]( 11 )

162

Hoc opus in primo libro sic incipit: Nostis nos saepe uoluisse; in secundo autem sic: Primis partibus epistulae Petiliani; in tertio autem sic: Legi, Petiliane, litteras tuas.

CAPVT LII.

AD CRESCONIVM GRAMMATICVM PARTIS DONATI LIBRI QVATTVOR.

Grammaticus etiam quidam Donatista Cresconius cum inuenisset epistulam meam, qua primas partes, quae in manus nostras tunc uenerant, epistulae Petiliani redargui, putauit mihi esse respondendum et hoc ipsum scripsit ad me. cui operi eius libris quattuor respondi, ita sane, ut tribus peragerem, quod uniuersa responsio flagitabat. sed cum uiderem de sola Maximianensium causa, quos suos scismaticos damnauerunt et eorum aliquos rursus in suis honoribus receperunt baptismumque ab eis extra suam communionem datum non repetiuerunt, responderi posse ad cuncta, quae scripsit, etiam quartum librum addidi, in quo id ipsum, quantum potui, diligenter [*]( 8 Retract. II, 51 ) [*]( 1 libro primo GNQS nostis mss., nosti v nos sepe ualuisse Gi (in ras.) Sl, nosse praeualuisse D2Q1S2, sic preualuisse N 2 primis] in pr. 0, primus Ql aepistulae D, om. M 3 autem om. Ql sic om. BFGNQ1 lego B petiliani C1, petilianae P, peciliane R litteras] epistulas D2SV, epistolas BFGNOPQ 4 num. om. BEFPQ, XXVI v 5 titulum om. ElQ crisconium GN, cresconia F grammaticum cum D partibus R 6 quatuor C 7 gramaticus CD, grammacus S2, om. El crisconius GNS 8 aepistolam (o ex u) CD meam] nostram a quam Cl partis Dl 9 meas a . uenerat ClDla aepistulae DH redarguit F putaui GS mihi putauit H 10 ipsum n scripsit H, scripsit ipsum B opere Dl 11 eius] citius Oa 12 uidere* (t ras.) N, uiderit FGS de] me a 13 quos] quod BFHNQ1R, quo a **scismaticos (hi ras.) C, hiscismaticos D1, echismaticos HMPQ, cismaticos EQl donauerunt Ql 14 alios q; a reciperunt 01 baptismumque M, baptismumqugie CD 15 his M sua F repetiuerunt (i in ras. m. 2) D 16 respondere C ad cuncta] adiuncta B posse] non posse a librum quartum 0 17 addedi V i4 id ipsum D quantum] quartum (om. potui) H euidenter atque diligenter H )

163
atque euidenter ostendi. hos autem quattuor libros quando scripsi, iam contra Donatistas dederat leges Honorius imperator.

Hoc opus sic incipit: Quando ad te, Cresconi, mea scripta peruenire possent, ignorans.