Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Antequam finirem libros de trinitate et libros de Genesi ad litteram, inruit causa respondendi litteris Petiliani Donatistae, quas aduersus catholicam scripsit, quam differre non potui, et scripsi in hanc rem tria uolumina, quorum primo primae parti epistulae ipsius, quam scripsit ad suos, quia non tota in nostras manus uenerat, sed prior parua pars eius, quanta potui celeritate et ueritate respondi. etiam ipsa epistula est ad nostros, sed ideo inter libros habetur, quia ceteri duo in eadem causa libri sunt. postea quippe inuenimus totam eique tanta diligentia respondi, quanta Fausto Manicheo, uerba scilicet eius sub eius nomine prius ponens particulatim et sub meo per singula responsionem meam. sed prius, quod scripseram, antequam totam reperiremus, peruenit ad Petilianum, et iratus respondere conatus est in me potius dicens. quidquid eum libuit, in causa uero omnino deficiens. quod cum possit conlatis utriusque nostrum scriptis facillime aduerti, tamen propter tardiores hoc ipse respondendo demonstrare curaui. sic est additus eidem operi nostro liber tertius. [*]( 1 num. om. BFPQ, XXV v 2 petaliani P2, peciliani R 3 finerem P1 trinitatae C 5 scripsit] s. ecclesiam Va, ecclesiam scripsit O, fidem scripsit Q2 quam om. Ql differe Cl 6 scribsi HM, scripsit FSl 7 #epistulae (a ras.) C quam] que H quia] qua CP-D1 toto 81 8 manus nostras B pars eius parua a 9 caeleritate D, caeritatae C1 et ueritate om. P ueritatae C ipsa E 10 libro Ql 11 eiquae D\'Ml 12 tanta ex et ante corr. 02 quanto C1G1M1 fausta E manicheo M 13 scilicit Cl, cilicet El pro eius om. B alt. eius DE1R, eius C, ipsius cet. v ponensJ nomine F 14 meo (me m. 2 in ras.) D 15 scribseram M repperiremus 01DEFGMPRS, repperimus H 17 eum] ei* D2, enim H causam OP 18 possit CDMOQl, posset cet. m utriusque (trius m. 2 in ras.) M, utrisque BFGHN nostrum om. Pa, non 0 facillimae C, non facillime a auerti 0 19 ardiores Dt ipsae C, ipso FGNS, ipsi B, ipsum D2Ql 20 sicn (ut ras.) E idem H operi nostro CDER, nostro operi cet. v opis P1 ) [*]( XXXVI Aug. lectio I pars 2 ) [*]( 11 )

162

Hoc opus in primo libro sic incipit: Nostis nos saepe uoluisse; in secundo autem sic: Primis partibus epistulae Petiliani; in tertio autem sic: Legi, Petiliane, litteras tuas.