Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Dixi etiam quodam loco: quod enim est cibus ad salutem [*]( (2)) corporis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata et temperantia refrenante in usum naturalem redacta libido esse non potest. quod ideo dictum est, quoniam libido non est bonus et rectus usus libidinis. sicut enim malum est male uti bonis, ita bonum bene uti malis, de qua re alias, maxime contra nouos hereticos Pelagianos diligentius disputaui. de Abraham quod dixi:

ex hac oboedientia pater ille Abraham, qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit, non satis approbo. magis enim filius si esset occisus, resuscitatione sibi mox fuisse reddendum credidisse credendus est, sicut in epistula legitur, quae est ad Hebreos.

Hic liber sic incipit: Quoniam unusquisque homo humani generis pars est. [*]( \'2 Aug. de ciu. dei XIIII, 21 sqq. 3 De bon. coni. 16, 18 10 Aug. de nupt. et cone. II, 21, 36. c. Iulian. III, 7, 16. V, 16, 60 11 De bon. coni. 23, 31 14 cf. Aug. Serm. II, 1, 1 15 Hebr. 11, 19 ta ) [*](1 post res add. Q2 s. l.: esse magma C diluta R, dilata E, ligata Sl litteris nostris postea Rl 3 est enim Cl, enim (om. est) 0 cybus C 4 corporis DXEB, ∗∗∗∗∗∗∗I corporis C, corporis hominis B, hominis cet. v concubitos H 5 delictatione D1, dilectatione HS, delectione G, dilectione N modoficata Cl 6 esse-libido D1 in ras. et in mg. 7 alt. est om. a 8 usus libidinis CDEPBV, us libidinis H, usus libidinis naturalis BFGNQS, usus M1, usus naturalis libidinis M2 in mg. 9 bonis] bonus Cl bonum] b. est FQ2S2v uti om. Ql maxime alias Ml maximae C 10 contra (tra m. 2 s. I.) C nonos (no m. 2) D pelagionos H, pelagnos Dl 11 pr. habraham ER oboedientia (oboe in ras. m. 2) C, obaedientia V habraham R 12 occiso] octiso E, occidendo M1 s. l., otioso BXF 13 filius CW1, filium cet. v si esset filium B esset occisurus BD2FGQSl, occisurus esset N 14******* resuscitatione C, resurrectione BF sibi om. V sibi mox in ras. M reddendum] credendum 8 crededisse V 15 est] ∗∗∗∗∗∗∗(credendus eras.) B epistula C1D1HMS1 epistola cet. ebreos DlSV 16 unus quis 81 homoipQ Q )

159

CAPVT XLVIIII. DE SANCTA VIRGINITATE LIBER VNVS.

Posteaquam scripsi de bono coniugali, expectabatur, ut scriberem de sancta uirginitate, nec distuli atque id dei munus et quam magnum et quanta humilitate custodiendum esset uno, sicut potui, uolumine ostendi.

Hic liber sic incipit: Librum de bono coniugali nuper edidimus.