Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

In primo ergo, quod de manna dixi: quia unicuique secundum propriam uoluntatem in ore sapiebat, non mihi occurrit, unde possit probari, nisi ex libro Sapientiae, quem Iudaei non recipiunt in auctoritatem canonicam. quod tamen fidelibus potuit prouenire, non illis aduersus deum murmuratoribus, qui profecto alias escas non desiderarent, si hoc eis saperet manna, quod uellent.

Hoc opus sic incipit: Ad ea, quae me interrogasti.

CAPVT XLVII. DE OPERE MONACHORVM LIBER VNVS.

Vt de opere monachorum librum scriberem, illa necessitas conpulit, quod cum apud Carthaginem monasteria esse coepissent, alii se suis manibus transigebant optemperantes apostolo, alii uero ita ex oblationibus religiosorum uiuere [*]( 7 Ep. 54, 3, 4 (p. 163, 10 ed. Goldb.) 9 Sap. 16, 20 20 I Thess. 4, 11 ) [*]( 1 s»eruat (i er.) Cl, saruat Dl, obseruat cet. v aecclesia CD omnia commemorari a 2 inquesita 01 priora H 3 epistula C\'D\'H MSlV, epistola cet. quippe (p pr. in ras.) C 4 admuneratur G sequens] s. liber V 5 multo exp. D2, multus P1 6 multa BClFQxa e 7 priori V ergo] igitur v quia] quoniam a 9 posset V probari (b ex u corr.) C iudei FBV 11 pro∗∗uenire (o m. 2) M, prouire Bl mormoratoribus Cl, murmoratoribus P 12 hoc (c s. Z. m. 2) C eis om. E saperent Dl 15 XLVII ex LXVII C, om. BFPQ, XXI v 16 operae C, o*pere D manachorum F 17 ut] et G conscriberem a post illa add. S2a: me 18 conpolit V quod cum C2, quod (om. cum) C1D1R, cum cet. cartaginem BGQS, karthaginem N, kartaginem EO monast C cepisse 01 19 alius P1 se er. E transigebat C1, transiebant FGN optemperantes OIDPQR, obtemp. cet. 20 apostulo V relegiosorum GID, religiosiorum G )

156
uolebant, ut nihil operantes, unde necessaria uel haberent uel supplerent, se potius implere praeceptum apostolicum existimarent atque iactarent, ubi dominus ait: respicite uolatilia caeli et lilia agri. unde etiam iam inter laicos inferioris propositi, sed tamen studio feruentes existere coeperant tumultuosa certamina, quibus ecclesia turbaretur, aliis hoc, aliis aliud defendentibus. huc accedebat, quod criniti erant quidam eorum, qui operandum non esse dicebant. unde contentiones hinc rixantium, inde quasi pugnantium pro partium studiis augebantur. propter haec uenerabilis senex Aurelius, ecclesiae ipsius ciuitatis episcopus, ut hinc aliquid scriberem iussit, et feci.

Hic liber sic incipit: lussioni tuae, sancte frater Aureli.